라틴어 문장 검색

Miror tamen cur in hoc vestra potuit prudentia dubitare, quum amoris evidenter regula doceatur quod amans pudicitiam tenetur amanti conservare;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 49:3)
Nam quidam Britanniae miles dum solus causa videndi Arturum silvam regiam peragraret et ad eiusdem [domini] silvae fuisset interiora deductus, iuvencula quaedam mira pulchritudine decorata, ornato residens in equo in capillorum ligatura inopinate sibi occurrit, quam miles festinanti verbo salutat, et ipsa curiali sermone respondit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 1:3)
Tandem per agrestia nimis atque ferocia loca decurrens ad fluvium quendam devenit, qui mirae latitudinis atque altitudinis erat unda profundus, et cuius prae nimia sublimitate riparum cuilibet denegabatur introitus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 5:2)
In hoc autem prato erat palatium mira dispositione compositum, rotundum scilicet et omni formositate decorum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 9:2)
Ne mireris quod dixi pudicum, addidi quoque et largum;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 22:7)
Nunc et recluso carcere lucidam Balaena spectat solis imaginem, Stellasque miratur natantes, Et tremulae simulacra lunae.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:8)
Pygmaeum territat agmen Major, et immanem miratur turba Gigantem.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 3:5)
insuetos mirabitur incola culmos, Luxuriemque soli, et turgentem a sangine messem.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 2:3)
altum hic mirantur abesse Pelion, invertique imis radicibus Ossam;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 5:4)
Egregios fuci tractus, calamique labores, Surgentesque hominum formas, ardentiaque ora Judicis, et simulacra modis pallentia miris, Terribilem visu pompam, tu carmine Musa Pande novo, vatique sacros accende furores.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 1:1)
Igitur cum sacra Scriptura dulcesceret, et parum illud scientiae quod mihi mundus tradiderat, earum comparatione vilesceret, occurrebant animo quae de amicitia in praefato libello legeram, et iam mirabar quod non mihi more solito sapiebant.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:11)
Miror cur a me haec aestimas esse quaerenda, cum satis super que ab antiquissimis excellentissimis que doctoribus de his omnibus constet esse tractatum;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:20)
Cum tanta sit in amicitia vera perfectio, non est mirum quod tam rari fuerunt hi quos veros amicos antiquitas commendavit.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:45)
Nec mirum si inter ethnicos verae virtutis rari fuerunt sectatores, qui virtutum largitorem et Dominum nesciebant, de quo scriptum est:
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:1)
Mirum hoc;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION