라틴어 문장 검색

sed certe, quoquo modo se res habebit, illius misellae et matrimonio et famae serviendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 4 5:13)
quo ex genere sunt querellae incitationes miserationesque flebiles;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 4:5)
haec cum pressis et flebilibus modis, qui totis theatris maestitiam inferant, concinuntur, difficile est non eos qui inhumati sint miseros iudicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 105:3)
sin erit ille gemitus elamentabilis, si inbecillus, si abiectus, si flebilis, ei qui se dederit, vix eum virum dixerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 57:4)
angor aegritudo premens, luctus aegritudo ex eius qui carus fuerit interitu acerbo, maeror aegritudo flebilis, aerumna aegritudo laboriosa, dolor aegritudo crucians, lamentatio aegritudo cum eiulatu, sollicitudo aegritudo cum cogitatione, molestia aegritudo permanens, adflictatio aegritudo cum vexatione corporis, desperatio aegritudo sine ulla rerum expectatione meliorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 18:2)
Cum ergo illum mater misella plangeret et nos tum plures in tristimonio essemus, subito strigae stridere coepe runt;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:6)
Scissa lautum novendiale servo suo misello faciebat, quem mortuum manu miserat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:14)
Instante partu mulier actis mensibus Humi iacebat flebilis gemitus ciens.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Mulier parturiens.2)
Quid pro me Atrides alter et alter agent, Quique tot errando, quot bello, perdidit annos, Raptus et Haemoniis flebilis Hector equis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 119)
illa oculos in humum deiecta modestos Spargebat teneros flebilis imbre sinus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 639)
Memnona si mater, mater ploravit Achillem, Et tangunt magnas tristia fata deas, Flebilis indignos, Elegia, solve capillos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 91)
tu licet incipias qua flebilis Allia luce vulneribus Latiis sanguinolenta fluit, quaque die redeunt, rebus minus apta gerendis, culta Palaestino septima festa Syro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:276)
reddidit icta suos pollice chorda sonos, flebilibus numeris veluti canentia dura traiectus penna tempora cantat olor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권64)
" Flebile principium melior fortuna secuta est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 44:11)
Ergo aliis latrasse Dymantida flebile visum est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 55:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION