라틴어 문장 검색

Ligno enim quod gerebam in proximam casulam vendito vacuum me ducens, iam se nequitiae meae proclamans imparem miserrimumque istud magisterium renuens, querelas huiusmodi concinnat:
(아풀레이우스, 변신, 7권 18:5)
"nam video in immensum damni procedentem querelam nutrire nobis immanem discordiam."
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:6)
miseria beatitudini.
(ARCHIPOETA, I24)
ubi prorsus nulla miseria,
(ARCHIPOETA, I66)
saepe de miseria meae paupertatis
(ARCHIPOETA, IV77)
vix querelam distulit flexus fletu meo;
(ARCHIPOETA, V58)
et me de miseriae lacu liberavit.
(ARCHIPOETA, IX132)
Nam a quodam suae propriae gentis homine constuprata, demum palam deprehensa, de monasterio, imperio Karoli regis, deiecta, in paupertate et miseria leto tenus vituperabiliter vitam duxit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 15 18:12)
Quod maximum inter omnia praesentis vitae suae impedimenta et dispendia crebris querelis et intimis cordis sui suspiriis fieri affirmabat:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 25 28:1)
At tunc Deus quaedam solatia regiae benevolentiae, tam benevolam et iustissimam querelam illius diutius non ferens, veluti quaedam luminaria, transmisit Werfrithum, scilicet Wigernensis ecclesiae episcopum, in divina scilicet scriptura bene eruditum, qui, imperio regis, libros Dialogorum Gregorii papae et Petri sui discipuli de Latinitate primus in Saxonicam linguam, aliquando sensum ex sensu ponens, elucabratim et elegantissime interpretatus est;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 77 80:1)
Nam si modo tanta cura, tanta intentione, tanto labore agitis ne in aliquos cruciatus transitorios incidatis, quantum vos oportet esse sollicitos, ut sempiternas miserias fugiatis!
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 1:6)
Illi etiam exactores, cum proficisci cogerentur et ideo dilationem dare non possent, gravissimis me querelis oneraverunt, ita ut eis illum traderem aut, quod sibi deberi ostendebant, unde acciperent, providerem.
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 1:3)
Qui nunc (inquit) aerumna mea libertatem paro, Quibus servitutem mea miseria deprecor;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 10:2)
Sed quaerentibus nobis quam ob causam tribuni, qui haberent summam coercendi potestatem, ius vocandi non habuerint ..., quod tribuni plebis antiquitus creati videntur non iuri dicundo nec causis querelisque de absentibus noscendis, sed intercessionibus faciendis quibus usus praesens fuisset, ut iniuria quae coram fieret arceretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 10:1)
Frugalitas miseria est rumoris boni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIV 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION