라틴어 문장 검색

Sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam prospera vectoris fatumque valentius Euro et pelago, postquam Parcae meliora benigna pensa manu ducunt hilares et staminis albi lanificae, modica nec multum fortior aura ventus adest, inopi miserabilis arte cucurrit vestibus extentis et quod superaverat unum velo prora suo.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII20)
itaque habiles in omnia quae usus posceret, ad impetus et recursus flexusque capiendos, illas graves et ad omnia praepeditas singulas plures adortae missilibus, simul rostris, ad hoc ignibus iactis ad arbitrium dissipavere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 6:3)
et manuum mira freti virtute pedumque consectabantur silvestria saecla ferarum missilibus saxis et magno pondere clavae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:15)
Paucissimi qui superfuerant hostium capti indicaverunt apparuisse sibi leones proris Gaditanae classis superstantes ac subito suas naves inmissis radiis, quales in Solis capite pinguntur, exustas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 12:3)
Et iam diductis extendunt cornua proris, Diversaeque rates laxata classe receptae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:18)
Stantem sublimi Tyrrhenum culmine prorae Lygdamus excussa, Balearis tortor habenae, Glande petens, solido fregit cava tempora plumbo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:49)
tunc concolor Indo Maurus, inops Nasamon, mixti Garamante perusto Marmaridae volucres, aequaturusque sagittas Medorum, tremulum cum torsit missile, Mazax:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:65)
Rumpite, quae retinent felices vincula proras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:21)
Libycae sic bellua terrae,] Sic Libycus densis elephas oppressus ab armis Omne repercussum squalenti missile tergo Frangit, et haerentes mota cute discutit hastas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:58)
Spargitur innumerum diversis missile votis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:15)
at ille Iusto vela modo pendentia cornibus aequis Torsit, et in laevum puppim dedit, utque secaret, Quas Samiae cautes et quas Chios asperat, undas, Hos dedit in proram, tenet hos in puppe rudentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:55)
frustraque rudentibus ausis Vela negare Noto, spatium vicere carinae, Atque ultra proram tumuit sinus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:4)
Vertissem Latias a vestro litore proras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:87)
avertens 'se' subaudis, hoc est cum averteretur, ut tum prora avertit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4021)
rudentem [si] 'rudentem proram' id est stridentem et sonantem, ut in tempestate, ut est et sera sub nocte rudentum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5611)

SEARCH

MENU NAVIGATION