라틴어 문장 검색

6. Similiter, sit natura inquisita Motus Missilium, veluti spiculorum, sagittarum, globulorum, per aerem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:1)
Quinetiam mensurae motuum violentorum (quos vocant), ut missilium, tormentorum, rotarum, et similium, cum hae quoque manifesto suos habeant limites certos, notandae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 420:6)
In missilibus autem certum est percussionem non fieri tam fortem ad distantiam nimis parvam, quam paulo post.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:8)
ut in curvationibus ligni aut metalli, horologiis moventibus per complicationem laminae, missilibus, malleationibus, et innumeris aliis motibus apparet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 427:3)
At velificationes navium, motus animalium, perlationes missilium, omnes fiunt itidem per tempora (quantum ad summas) numerabilia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:4)
Hinc etiam fit, quod in omni missili, ictus, non tam robustus quam acutus et celer, ad perlationem potissimum valeat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:6)
Motum autem rotationis in missilibus, ut in spiculis, sagittis, pilis sclopetorum, et similibus, omnino ad motum libertatis rejicimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:24)
ut in machinis et missilibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:2)
In lucem iam edere mihi visum est Delibationes meas, quae ex omnibus meis operibus fuerunt acceptissimae, quia forsitan videntur prae ceteris hominum negotia stringere, et in sinus fluere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:3)
Nam quemadmodum gladius temporalis non temere sed magno cum iudicio in casu religionis stringendus est, ita monstri simile est eum in manus populi tradi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:3)
Et post tempus aliquod propone tibi exemplum proprium, et in teipsum stricte inquiras num non melius inceperis quam perstiteris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:13)
Seipsum ad rationes stricte reddendas compellere medicina est interdum nimis penetrans et corrosiva.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:9)
Quod licet esset ei graue pondus materiei, Qui pedibus senis strictisque cucurrit habenis Per tam dumosi nemoris loca tamque fragosi, Vis imitandi, rei iocus insitus et speciei Exhibuere tamen scribendi grande leuamen, [H]ac ut morosa prodesset et arte iocosa.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:4)
"Mea me demencia strinxit, Tale per inuentum dum facta relinquo parentum".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:12)
Ampla lagena foris, spiramine stricta sed oris Vulpi plena datur, qua sufficienter alatur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION