라틴어 문장 검색

Si enim sol, ut veteribus placuit, dux et moderator est luminum reliquorum, et solus stellis errantibus praestat, ipsarum vero stellarum cursus ordinem rerum humanarum, ut quibusdam videtur, pro potestate disponunt, ut Plotino constat placuisse, significant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 3:1)
ut lyra Apollini chordarum septem tot caelestium sphaerarum motus praestat intellegi, quibus solem moderatorem natura constituit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 15:3)
quod significat harmoniam caeli, quae soli amica est quasi sphaerarum omnium de quibus nascitur moderatori, nec tamen potest nostris umquam sensibus deprehendi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 7:2)
Inter haec servilis moderator obsequii, cui cura vel adolendi Penates vel struendi penum et domesticorum actuum ministros regendi, ammonet dominum familiam pro sollemnitate annui moris epulatam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 22:1)
Nam et modicis honestisque inter bibendum remis­sionibus refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existimavit, redditosque sensim laetiores ad intentiones rursus capessendas fieri habiliores;
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 6:1)
humero simul exuit ensem Auratum, mira quem fecerat arte Lycaon Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 5:2)
Quem non ille sinit lentae moderator habenae Qua velit ire sed angusto prius ore coercens Insultare docet campis, fingitque morando.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 19:3)
Sed Graiis habiles pugnamque lacessere pinus Et tentare fugam, nec longo frangere gyro Cursum, nec tarde flectenti cedere clavo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:21)
Non sic moderator equorum, Dexteriore rota laevum cum circuit axem, Cogit inoffensae currus accedere metae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:57)
Quintiliane, vagae moderator summe iuventae, Gloria Romanae, Quintiliane, togae, Vivere quod propero pauper nec inutilis annis, Da veniam:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XC1)
Non habilis cyathis et inutilis uva Lyaeo, Sed non potanti me tibi nectar ero.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXII Uvae duracinae1)
Dat chartis habiles calamos Memphitica tellus;
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXXVIII Fasces calamorum1)
Sum cocleis habilis, sed nec minus utilis ovis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXI Coclearia1)
habilem aptum sexui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3183)
denique Nisus hac ratione non proditur, cui habenti inferiore galeam, habiliorem galeam Aletes permutavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3634)

SEARCH

MENU NAVIGATION