라틴어 문장 검색

Piso quo properantius destinata inciperet civitatem Atheniensium turbido incessu exterritam oratione saeva increpat, oblique Germanicum perstringens quod contra decus Romani nominis non Atheniensis tot cladibus extinctos, sed conluviem illam nationum comitate nimia coluisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장2)
ad ea Germanicus de societate Romanorum Parthorumque magnifice, de adventu regis et cultu sui cum decore ac modestia respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 58장4)
barbari utrumque comitati, ne quietas provincias immixti turbarent, Danuvium ultra inter flumina Marum et Cusum locantur, dato rege Vannio gentis Quadorum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장12)
Rhescuporis ficta modestia postulat eundem in locum coiretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장4)
tanta illi comitas in socios, mansuetudo in hostis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 72장5)
contra Vitellius ac Veranius ceterique Germanicum comitati tendebant, nullas esse partis Trioni;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장2)
cetera pari modestia tractentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장13)
at postquam exui aequalitas et pro modestia ac pudore ambitio et vis incedebat, provenere dominationes multosque apud populos aeternum mansere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 26장4)
simul modestiae Neronis et suae magnitudini fidebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 56장5)
recitatae et Drusi epistulae quamquam ad modestiam flexae pro superbissimis accipiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 59장3)
nam voluntarium militem deesse, ac si suppeditet, non eadem virtute ac modestia agere, quia plerumque inopes ac vagi sponte militiam sumant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장6)
precandam post haec modestiam ut contentus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장10)
aderantque iuveni modestia ac forma principe viro digna, notis in eum Seiani odiis ob periculum gratiora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장10)
quod alii modestiam, multi, quia diffideret, quidam ut degeneris animi interpretabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 38장7)
et quia Lepidus ipse deligere per modestiam abnuebat, Valerius Naso e praetoriis sorte missus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 56장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION