라틴어 문장 검색

Atque ab inferioribus, ut libertati consulatur, a grandioribus in consortio ut modestius sententiam ferant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:9)
Verum decet hoc fieri cum modesta oculorum per vices demissione, quemadmodum et faciunt Iesuitae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 2:5)
fides et mansuetudo.
(불가타 성경, 집회서, 1장35)
Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui iudicium eius estis operati; quaerite iustitiam, quaerite mansuetudinem, si quomodo abscondamini in die furoris Domini.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장3)
Confido enim eum modeste et humane, sequentem propositum meum, vobiscum acturum ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장27)
Erat autem huiuscemodi visus eius: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum honestum et bonum, verecundum occursu, modestum moribus et eloquium digne proferentem et qui a puero omnes virtutes domesticas exercuerat, manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장12)
Post haec paulisper obticuit atque ubi attentionem meam modesta taciturnitate collegit sic exorsa est:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:1)
Uiuit uxor ingenio modesta, pudicitia pudore praecellens et, ut omnes eius dotes breuiter includam, patri similis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:10)
Petere non solum Bellovacos, sed etiam pro his Haeduos, ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 14장5)
Unum petere ac deprecari: si forte pro sua clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent, statuisset Atuatucos esse conservandos, ne se armis despoliaret.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 31장4)
Quod ne faciat, paulisper ad molam vinctus amoris saevitiam labore 3 temperat, et sic veneri modestior admittitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 1:3)
sed tanta mansuetudine agebat ut, cum orta tempestas raperet in abrupta possetque interitus inimici ad casum referri, miserit triremis quarum subsidio discrimini eximeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장6)
tanta illi comitas in socios, mansuetudo in hostis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 72장5)
rari per Italiam Caesaris agri, modesta servitia, intra paucos libertos domus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장13)
adsimulabatque iudicis partis adversum Germanici stirpem, subditis qui accusatorum nomina sustinerent maximeque insectarentur Neronem proximum successioni et, quamquam modesta iuventa, plerumque tamen quid in praesentiarum conduceret oblitum, dum a libertis et clientibus, apiscendae potentiae properis, extimulatur ut erectum et fidentem animi ostenderet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 59장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION