라틴어 문장 검색

guttarum longitudo sub taenia contra triglyphos alta cum regula parte sexta moduli praependeat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장19)
item in extremis angulis hemimetopia sint inpressa dimidia moduli latitudine.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장29)
Triglyphi capitula sexta parte moduli sunt faciunda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장31)
item cum cymatiis corona crassa ex dimidia moduli.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장33)
si vero systylon et monotriglyphon opus erit faciundum, frons aedis, si tetrastylos erit, dividatur in partes XVIIII S, si hexastylos erit, dividatur in partes XXVIIII S. ex his pars una erit modulus, ad quem, uti supra scriptum est, dividantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장38)
in medio autem quadrato circini centrum conlocetur et agatur linea rotundationis, quae quadrationis angulos tangat, et quantum erit curvaturae inter rotundationem et quadratam descriptionem, tantum ad formam excaventur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장44)
habeant spirae earum plinthum ad circinum, altam suae crassitudinis dimidia parte, torum insuper cum apophysi crassum quantum plinthus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장12)
Supra columnas trabes compactiles inponantur ut altitudinis modulis is, qui a magnitudine operis postulabuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장16)
Eadem ratione vox item ad circinum efficit motiones;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장20)
chroma subtili sollertia ac crebritate modulorum suaviorem habet delectationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장14)
et circino conlocato in dextra ab intervallo sinistro circumagitur circinatio ad proscaenii sinistram partem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 7장3)
et in imo columnae crassitudo fiat duorum modulorum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장13)
intercolumnium quinque et moduli dimidia parte;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장14)
altitudo columnae praeter capitulum XIIII modulorum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장15)
ipsumque ad circinum fieri oportere videtur, ut aequaliter a medio flammae vaporisque vis per curvaturae rotundationes pervagetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION