라틴어 문장 검색

sed, postquam ab Hippocrate occupatae Syracusae erant, profectus Carthaginem adiutusque ibi et ab legatis Hippocratis et litteris Hannibalis, qui venisse tempus aiebat Siciliae per summum decus repetendae, et ipse haud vanus praesens monitor facile perpulerat ut quantae maxime possent peditum equitumque copiae in Siciliam traicerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 451:1)
Stratius cum eo fuit medicus, ad id ipsum a non securo Eumene Romam missus speculator rerum, quae a fratre agerentur, monitorque fidus, si decidi fide vidisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 207:1)
nos postquam populi rumore intelleximus studiose expetere vos Plautinas fabulas, antiquam eius edimus comoediam, quam vos probastis qui estis in senioribus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS6)
Accii autem carminibus qui studiose delectantur, non modo verborum virtutes sed etiam figuram eius videntur secum habere praesentem [esse]. Item plures post nostram memoriam nascentes cum Lucretio videbuntur velut coram de rerum natura disputare, de arte vero rhetorica cum Cicerone, multi posterorum cum Varrone conferent sermonem de lingua latina, non minus etiam plures philologi cum Graecorum sapientibus multa deliberantes secretos cum his videbuntur habere sermones, et ad summam sapientium scriptorum sententiae corporibus absentibus vetustate florentes cum insunt inter consilia et disputationes, maiores habent, quam praesentium sunt, auctoritates omnes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말51)

SEARCH

MENU NAVIGATION