라틴어 문장 검색

Advertimus igitur quod una mors sit mala, si propter peccata moriamur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 2:9)
Mille modos inter leti, mors una timori est, Qua coepere mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:37)
Ah miser, extremum cui mortis munus inique Eripitur, non posse mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:51)
'nec morti esse locum' pro 'nec mori'. 'sideris' quoque pro 'siderum'. et 'in numerum' id est in mo- dum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2266)
Itaque commemorat, ut cygni, qui non sine causa Apollini dicati sint, sed quod ab eo divinationem habere videantur, qua providentes quid in morte boni sit cum cantu et voluptate moriantur, sic omnibus bonis et doctis esse faciendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 72:1)
Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim quae mittit dona hospitio cum iungeret absens Caedicus, ille suo moriens dat habere nepoti, [post mortem bello Rutuli pugnaque potiti] haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:30)
Contra utrumque sibi fidit nec spe mortis patienter dolet nec taedio doloris libentur moritur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 18:4)
Cogitur ergo mori iamdudum mortua mundo Pauperies nec mors animum predatur in illa, Sed pocius mens una manet languetque repensa Mors a mente minor, multumque diuque resistit Mens morti, tandemque simul cum morte recedit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:15)
Recedit itaque ab omni respectu honestatis, et in eo terrena omnia moriuntur lethalis peccati acerbitate, quae vera et perpetua morte peccatorem deleat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:4)
Illi mors gravis incubat, Qui notus nimis omnibus Ignotus moritur sibi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 2:1)
ergo ex futuris prisca coepit fabula factoque primo res notata est ultima, ut ille mortis inchoator rusticus insulsa terrae deferens libamina Deumque rerum mortuarum deputans rastris redacta digna sacris crederet, viventis atrox aemulator hostiae.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말13)
Undique destitutum invenit, quemadmodum et mortem sibi deferret et telum, ut scias ad moriendum nihil aliud in mora esse quam velle.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 21:3)
non quod ego volgari facinus per omnes velim - equidem, si totum exercitum meum mortem mihi optasse crederem, hic statim ante oculos vestros morerer, nec me vita iuvaret invisa civibus et militibus meis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 411:1)
nec vero dico eorum metum mortis, qui, quia privari se vitae bonis arbitrentur, aut quia quasdam post mortem formidines extimescant, aut si metuant, ne cum dolore moriantur, idcirco mortem fugiant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 42:5)
is tibi mortemne videtur aut dolorem timere, qui eum diem, quo moritur, beatum appellat maxumisque doloribus adfectus eos ipsos inventorum suorum memoria et recordatione confutat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 88:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION