라틴어 문장 검색

accedat huc oportet odium parentis, animadversionis paternae metus, amici improbi, servi conscii, tempus idoneum, locus opportune captus ad eam rem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 3:2)
Ita notatio naturae et animadversio peperit artem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 1:5)
Ex quo apparet casu incidisse noxios in plagas et te artem quaesisse, qua nostrae animadversionis impetum eluderes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:13)
Ergo contenti munere invicti Iovis Fatalis annos decurramus temporis, Nec plus conemur quam sinit mortalitas.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Non esse plus aequo petendum.5)
Quibus ex causis necesse est tamquam immaturam mortem eius in sinu tuo defleam, si tamen fas est aut flere aut omnino mortem vocare, qua tanti viri mortalitas magis finita quam vita est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 10:1)
Habe ante oculos mortalitatem, a qua asserere te hoc uno monimento potes;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 4:1)
tantas conversiones aut fragilitas mortalitatis aut fortunae mobilitas facit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 2:4)
Occursant animo mea mortalitas mea scripta.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 7:2)
quia tamen in hoc genus culpae non fraude incidisset, nihilque dignum animadversione admisisse convinceretur, liberandum, ita ut Vicetinis quod acceperat redderet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 4:3)
Possem gloriari non gemitum mihi, non vocem parum fortem in tantis periculis excidisse, nisi me cum omnibus, omnia mecum perire misero, magno tamen mortalitatis solacio credidissem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 17:1)
Etenim omnes homines arbitror oportere aut immortalitatem suam aut mortalitatem cogitare, et illos quidem contendere eniti, hos quiescere remitti, nec brevem vitam caducis laboribus fatigare, ut video multos misera simul et ingrata imagine industriae ad vilitatem sui pervenire.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 2:1)
Hoc quoque dubium, intercepto rege mortalitate an desperato operis effectu.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 41 4:3)
Attamen est addendum meliores animadversiones decidere, cum desint praestantia proposita, bona, humanitatis et sensus plenus intellectus, quae cunctis societatibus nobilem liberalemque cursum comparare valeant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 233:6)
At me fortuna id agentem diebus ac noctibus festinantemque metu meae mortalitatis ita subito prostravit, ut laboris mei fructus ad neminem minus quam ad me pertineret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 3:1)
admonet illam natura mortalitatis suae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION