라틴어 문장 검색

Ergo contenti munere invicti Iovis Fatalis annos decurramus temporis, Nec plus conemur quam sinit mortalitas.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Non esse plus aequo petendum.5)
Quibus ex causis necesse est tamquam immaturam mortem eius in sinu tuo defleam, si tamen fas est aut flere aut omnino mortem vocare, qua tanti viri mortalitas magis finita quam vita est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 10:1)
Habe ante oculos mortalitatem, a qua asserere te hoc uno monimento potes;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 4:1)
tantas conversiones aut fragilitas mortalitatis aut fortunae mobilitas facit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 2:4)
Occursant animo mea mortalitas mea scripta.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 7:2)
Possem gloriari non gemitum mihi, non vocem parum fortem in tantis periculis excidisse, nisi me cum omnibus, omnia mecum perire misero, magno tamen mortalitatis solacio credidissem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 17:1)
Etenim omnes homines arbitror oportere aut immortalitatem suam aut mortalitatem cogitare, et illos quidem contendere eniti, hos quiescere remitti, nec brevem vitam caducis laboribus fatigare, ut video multos misera simul et ingrata imagine industriae ad vilitatem sui pervenire.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 2:1)
Hoc quoque dubium, intercepto rege mortalitate an desperato operis effectu.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 41 4:3)
At me fortuna id agentem diebus ac noctibus festinantemque metu meae mortalitatis ita subito prostravit, ut laboris mei fructus ad neminem minus quam ad me pertineret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 3:1)
productio quoque in scripto et correptio in dubio relicta causa est ambiguitatis, ut in hoc, Cato.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 261:1)
aliter quoque voces aut eaedem diversa in significatione ponuntur aut productione tantum vel correptione mutatae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 223:1)
admonet illam natura mortalitatis suae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 4:2)
Itaque adsidue cogitemus tam de nostra quam omnium, quos diligimus, mortalitate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 15:1)
Aliquando extrinsecus, quo admoneatur mortalitatis, intervenit, sed id leve et quod summam cutem stringat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 5:1)
omnia mortalium opera mortalitate damnata sunt, inter peritura vivimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION