라틴어 문장 검색

Sed quod totum uitiatum est, totum eximendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 5:3)
Vix umquam nigrities, interdum caries per totum os perrumpit, maximeque ubi uitiata caluaria est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 5:2)
Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem, quae in ceteris uulneribus, uel salutaria uel mortifera sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 21:4)
Si suppuratio uicerit, neque per quae supra scripta sunt discuti potuerit, omnis mora uitanda erit, ne os infra uitietur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 7:1)
Verique simile est, inter nulla auxilia adversae valetudinis, plerumque tamen eam bonam contigisse ob bonos mores, quos neque desidia, neque luxuria vitiarant:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 4:3)
Pessima tamen est, praecipueque mortifera, nigra, crassa, mali odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 11:4)
Contra, si vesica cum febre continenti dolet, neque venter quidquam reddit, malum atque mortiferum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 21:1)
Ex jecinore si pus cruentum exit, mortiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 22:9)
Item pus expuisse in hoc morbo, deinde ex toto spuere desiisse, mortiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 25:4)
Nam, sive aqua inter cutem quem implevit, sive in magno abscessu multum puris coiit, simul id omne effudisse, aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis vulnere factus exsanguis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 27:2)
Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 31:1)
At minime intus vitiantur panis sine fermento, aves, et eae potius duriores, duri pisces;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVIII De his quae intus facile aut difficillime corrumpuntur. 2:1)
frustraque aquam emitti, quae, vitiato illo, subinde nascatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 15:4)
Quod fere fit, quum longo morbo vitiata corpora, etiamsi illo vacant, refectionem tamen non accipiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 2:3)
Totum corpus afficitur ita, ut ossa quoque vitiari dicantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION