라틴어 문장 검색

mihi enim nec Demosthenes tam gravi morum dignus videtur invidia, ut omnia, quae in eum ab inimicis congesta sunt, credam, cum et pulcherrima eius in re publica consilia et finem vitae clarum legam, nec Marco Tullio defuisse video in ulla parte civis optimi voluntatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 21:1)
Statuit tamen Metellus, quamquam et aestiuorum tempus comitiorum mora imminuerat et expectatione eventus civium animos intentos putabat, non prius bellum attingere, quam maiorum disciplina milites laborare coegisset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장4)
Sed salva dignitate morum, quam violenta ista et nimia vis exuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 8:4)
Stultitia est timore mortis mori.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 8:3)
Et doleas oportet et sitias et esurias et senescas, si tibi longior contigerit inter homines mora, et aegrotes et perdas aliquid et pereas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 18:6)
incestam lex mori uoluit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 3:9)
"hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae mori."
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 2:9)
Quam in omni vita servasti morum probitatem et verecundiam, in hac quoque re praestabis ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 19:3)
Inputat nobis quod deprehensus in adulterio mori noluit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.7)
"Hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae mori."
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.17)
utinam suorum facinorum poenas luat orbis tyrannus, quem premit turpi iugo morumque vitiis nomen Augustum inquinat!
(세네카, 옥타비아 4:16)
optanda mors est sine metu mortis mori.
(세네카, Troades 894:1)
laus in amore mori:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 119)
namque hic quoque cumulus accedit laudibus imperatoris, quod amari palam licet et capite damnatos, amicus homini fui supra quam morum eius facilitas varietasque patiebantur, testatur hoc propter ipsum nuper mihi invidia conflata, cuius me paulo incautiorem flamma detorruit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 1:2)
Vir clarissimus Proiectus, domi nobilis et patre patruoque spectabilibus, avo etiam praestantissimo sacerdote conspicuus, amicitiarum tuarum, nisi respuis, avidissime sinibus infertur, et cum illi familiae splendor probitas morum, patrimonii facultas iuventutis alacritas in omne decus pari lance conquadrent, ita demum sibi tamen videbitur ad arcem fastigatissimae felicitatis e vectus, si gratiae tuae sodalitate potiatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Sagittario suo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION