라틴어 문장 검색

Pace data terris animum ad civilia vertet iura suum legesque feret iustissimus auctor exemploque suo mores reget inque futuri temporis aetatem venturorumque nepotum prospiciens prolem sancta de coniuge natam ferre simul nomenque suum curasque iubebit, nec nisi cum senior Pylios aequaverit annos, aetherias sedes cognataque sidera tanget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:14)
itaque malis moribus uti videbis civitates usas malis legibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 38:9)
non sub seuera fui disciplina, non sub bene institutae domus lege, quae posset adulescentis formare mores et a uitiis aetatis abducere.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, pater et filius luxuriosi.20)
Hoc quamquam video propter depravationem consuetudinis neque more turpe haberi neque aut lege sanciri aut iure civili, tamen naturae lege sanctum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 87:1)
Nam ut illis erat moris, leges quas ut contrarias prioribus legibus arguebant, aliarum collatione convincere, ita nobis inesse repetundarum legi quod postularemus, cum hac ipsa lege tum aliis colligendum fuit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 8:1)
alii ' mos ' hoc est qui neque legibus aut imperio cuiusquam regebantur, quia mos est lex quaedam vivendi nullo vinculo adstricta, hoc est lex non scripta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3163)
Dein Mamertino ludos edente circenses, manu mittendis ex more inductis per admissionum proximum, ipse lege agi ocius dixerat, ut solebat, statimque admonitus iuris dictionem eo die ad alterum pertinere, ut errato obnoxium, decem libris auri semet ipse multavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장 2:1)
doctus, fidelis, Suavis homo, facundus, suo contentus, beatus, Scitus, secunda loquens in tempore, commodus, verbum Paucum, multa tenens antiqua sepulta, vetustas Quem facit et mores veteresque novosque tenentem, Multorum veterum leges divumque hominumque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IV 5:4)
Sitque dehinc cure patrum sibi uiuere iure, Ne cupidus sector, hominumque sub infima uector, Intra scissuras solitas nos claudere curans, Callidus illudat, sub Tartara nosque retrudat Suppliciis dignis astrictos uindicis ignis, Quo male gestorum nos sero denique morum Penitet, et frustra, digressos lege uetusta.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:14)
ibaturque in eam sententiam ni durius con- traque morem suum palam pro accusatoribus Caesar inritas leges, rem publicam in praecipiti conquestus esset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 30장5)
Leges, inquit, bonae ex malis moribus procreantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 10:7)
primi enim Locri scriptis usi sunt legibus, nam superior aetas contenta fuit moribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5074)
tertia lux mos enim erat tertia die ossa crematorum legi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2101)
sed nondum haec quae nunc tenet saeculum neglegentia deum venerat, nec interpretando sibi quisque ius iurandum et leges aptas faciebat, sed suos potius mores ad ea accommodabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 225:1)
hunc morem Philopoemen eo primum anno labefactare conatus legem parabat ferre, ut in omnibus civitatibus quae Achaici concilii essent in vicem conventus agerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 368:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION