라틴어 문장 검색

quorum mox alii armis exstincti, alii capti et ad sexaginta abducti sunt, omnibus spoliis eorum de antro sublatis, cum asinis plurimis, bobus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 58:4)
Mox eorum precibus exanditis, absque hominum labore sic turris illa concussa et diruta est, jam vespere mundo imminente, ut lapis super lapidem non remaneret, et increduli homines ruina illius suffocati obruerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 94:5)
Qui mox ex omni parte festinantes, civitatem intraverunt noctis in silentio, et portas vigili custodia tam clericorum [0688C] quam mulierum, turresque fideli militum diligentia munientes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 56:3)
Mox omni amoris vinculo foederatis rex nomine Magnus, Baldewinum regem obnixe precatur ut viam secum ad adorandum in Jerusalem insistat ex Domini Jesu auctoritate, qui jubet fideles suos primum quaerere regnum Dei, et postea omnia profutura quaerentibus invenire;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 60:2)
CAP. V. - Quod rege urbem vallante, Tyrii portis egressi, sed mox mirabiliter a rege repressi, quosdam secum intrantes occiderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 9:1)
mox armis resumptis, lorica et galea induti, subito quasdam portas aperientes, in multitudine gravi in apertam camporum planitiem, quam rex et exercitus nunc belli immemor habitabat, usque ad loca tentoriorum concurrere ausi sunt, plurimos sagittis transfigentes, et clamore magno et horrisono totum exercitum commoventes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:4)
Ascalonitae, viris Christianis semper infesti, mox Christianorum signis recognitis, in galeidis ferratis et armis occurrere et confligere cum eis accelerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:1)
Sumpta parum, prodest, que mox emittitur esca;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:19)
Mox ut siccatur, totus color annichilatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 89:4)
Sumpta parum prodest, quæ mox emittitur esca:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:4)
Quem mox solutum calefacere curavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 78:2)
Vir simplex atque insipiens audito sonitu lapidis in puteumruentis mox et absque mora de domo egrediens celeri cursu ad puteum venit, putans verum esse [p.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:29)
Post emensos insuperabilis expeditionis eventus, languentibus partium animis, quas periculorum varietas fregerat et laborum, nondum tubarum cessante clangore, vel milite locato per statiores hibernas, fortunae saevientis procellae alias rebus infudere communibus, per multa illa et dira facinora Caesaris Galli, qui ex squalore imo miseriarum, in aetatis adultae primitiis, ad culmen insperato saltu provectus, ultra terminos potestatis delatae procurrens, asperitate nimia cuncta foedabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 1:1)
Quibus mox Caesar acrius efferatus, velut contumaciae quoddam vexillum altius erigens, sine salutis alienae vel suae, ad vertenda opposita, instar rapidi fluminis, irrevocabili impetu ferebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 10:2)
Procedente igitur mox tempore cum adventicium nihil inveniretur, relicta ora maritima, in Lycaoniam annexam Isauriae se contulerunt, ibique densis intersaepientes itinera praetenturis, provincialium et viatorum pascebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION