라틴어 문장 검색

Perfricandae quoque eae partes manibus unctis ex vetere oleo sunt eique adiciendum aliquid ex calefacientibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장6)
si alternis, post graviorem sorbitio, post leviorem mulsa aqua.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장26)
Quin etiam cotidie ter quaterque opus est uti frictione vehementi, cum oleo et quibusdam calefacientibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장53)
si non est, scamoniam potui dare, vel cum aqua betam albam contritam, vel cum aqua mulsa nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장9)
Dum intermittitur, imponendum malagma aliquod ex calfacientibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장26)
Quicquid autem eas levavit, incipiendum est ab umidis, maximeque aqua mulsa decocta:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장26)
Sumenda deinde ieiuno potui mulsa aqua, cum qua vel hysopus cocta vel contrita capparis radix sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장15)
Praeter haec, si umida est, prosunt frictiones validae cum quibusdam calfacientibus, sic ut caput quoque siccum vehementer perfricetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장11)
Perfricanda vero non diu sed vehementer brachia et crura et calfacienda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장53)
potui vero aqua mulsa, in qua hysopum aut ruta decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장25)
cum hac sorbile ovum, nuclei pinei ex melle, panis vel elota halica ex aqua mulsa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장15)
potui deinde non solum pura aqua sed etiam mulsa egelida, aut si aestas est, etiam frigida, nisi quid obstat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장16)
Si vires desunt, adiuvandae sunt aqua mulsa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장19)
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장10)
Ubi per haec consecuti sumus, ut iam ex inferiore parte spiritus transmittatur, offerre potui mulsum tepidum non multum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION