라틴어 문장 검색

potui deinde non solum pura aqua sed etiam mulsa egelida, aut si aestas est, etiam frigida, nisi quid obstat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장16)
Si vires desunt, adiuvandae sunt aqua mulsa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장19)
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장10)
Ubi per haec consecuti sumus, ut iam ex inferiore parte spiritus transmittatur, offerre potui mulsum tepidum non multum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장25)
Si superius vitium est, alvus aqua mulsa duci debet, tunc deinde eadem infundi, quae supra (Section:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장28)
Si vero teretes sunt, qui pueros maxime exercent, et eadem dari possunt et quaedam leviora, ut contritum semen urticae aut brassicae aut cumini cum aqua, vel menta cum eadem vel absinthium decoctum vel hysopum ex aqua mulsa vel nasturcii semen cum aceto contritum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 24장10)
quidam, cum toto anno a vino, mulso, venere sibi temperassent, securitatem totius vitae consecuti sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장6)
tum inducere articulis crocum cum suco papaveris et ovillo lacte.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장29)
At si tumor est, foveri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus aliave verbena ex reprimentibus decocta sit, induci vero medicamentum ex nucibus amaris cum aceto tritis, aut cerussa, cui contritae herbae muralis sucus sit adiectus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장30)
et cum omnia fere medicamenta stomachum laedant malique suci sint, ad ipsius victu rationem potius omnem curam suam transtulit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 0장6)
7 Exedunt corpus acaciae sucus, hebenus, aerugo, squama aeris, chrysocolla, cinis, cinis Cyprius, nitrum, cadmia, spuma argenti, hypocistis, diphryges, sal, auripigmentum, sulpur, cicuta, sandaraca, salamandra, alcyoneum, aeris flos, chalcitis, atramentum sutorium, ochra, calx, acetum, galla, alumen, lac caprifici vel lactucae marinae, quae tithymallos a Graecis appellatur, alcyoneum, fel, turis fuligo, spodium, lenticula, mel, oleae folia, marrubium, lapis haematites et Phrygius et Assius et scissilis, misy, vinum, acetum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 7장1)
Item sertula Campana in mulso cocta, deinde contrita;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장9)
styracis P. V - murrae, opopanacis, nardi Syri, turis masculi, hypocistidis suci, singulorum P. VI;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 23장11)
hyperici, cummi, sagapeni, acaciae suci, iridis Illyricae, cardamomi, singulorum P. II;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 23장29)
castorei, turis, hypocistidis suci, murrae, opopanacis, floris iunci rotundi, resinae terebenthinae, galbani, dauci Cretici seminis, singulorum P. VI =;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 23장35)

SEARCH

MENU NAVIGATION