라틴어 문장 검색

Iam tamen eum plerisque oppidis et regionibus excusseramus, iam Tarentum ad nos redierat, iam et Capua, sedes domus et patria altera Annibalis, tenebatur, cuius amissio tantum Poeno duci dolorem dedit, ut inde totis viribus Romam converteretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 42:1)
Nam et Macedoniam servitute multavit et ducem belli, deditum ab eo ad quem confugerat Thraciae regulo, in urbem in catenis reduxit, hoc quoque illi in malis suis indulgente fortuna, ut de eo populus Romanus quasi de rege vero triumpharet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM TERTIUM 5:2)
Gracchus, pater ille Gracchorum, eosdem centum et quinquaginta urbium eversione multavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 9:2)
Adversis et dis et hominibus cupiditas consulis Crassi, dum Parthico inhiat auro, undecim strage legionum et ipsius capite multata est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 2:2)
Hos iam pridem Marcius consul incensa urbe Delminio quasi detruncaverat, postea Asinius Pollio gregibus, armis, agris multaverat - hic secundus orator - sed Augustus perdomandos Vibio mandat, qui efferum genus fodere terras coegit aurumque venis repurgare;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM DELMATICUM 2:1)
Ferunt enim regnante Anco aedituum Herculis per ferias otiantem deum tesseris provocasse ipso utriusque manum tuente, adiecta conditione, ut victus coena scortoque multaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 12:1)
et ideo per praeconem denuntiabant, ne quid tale ageretur, et praecepti neglegens multabatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 9:3)
Dicas, quaeso, quae causa difficile digestu facit isicium, quod ab insectione insicium dictum amissione n littera postea quod nunc habet nomen optinuit, cum multum in eo digestionem futuram iuverit tritura tam diligens et quicquid grave erat carnis absumpserit consummationemque eius multa ex parte confecerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 1:3)
et sic pronuntiandum, ut dolorem adferat talis socii amissio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1135)
litora nota 'nota' ante oculorum amissionem potest accipi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6571)
inlaetabilis propter patris amissionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7075)
spoliata armis propter amissionem gubernaculi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3531)
non tela neque ignes exspectant rutvlos non expectant Troiani ut Rutulorum telis aut ignibus pereant, qui iam navium amissione perierunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1271)
et quis cuique dolor victo quae gloria palmae vult probare, moveri equos vel amissione vel adquisitione victoriae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1021)
At persaepe etiam privati in hac re publica perniciosos cives morte multarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION