라틴어 문장 검색

et ex eo T. Roscius non paululum nescio quid in rem suam convertit sed hunc funditus evertit bonis, ipse tria praedia sibi depectus est, voluntatem decurionum ac municipum omnium tantidem quanti fidem suam fecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장 3:4)
Metellum enim multi filii filiae nepotes neptes in rogum inposuerunt, Priamum tanta progenie orbatum, cum in aram confugisset, hostilis manus interemit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 84:4)
Petiturus sum enim ut rursus vaces sermoni quem apud municipes meos habui bibliothecam dedicaturus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 2:3)
Municeps tu meus et condiscipulus et ab ineunte aetate contubernalis, pater tuus et matri et avunculo meo, mihi etiam quantum aetatis diversitas passa est, familiaris:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 19 1:1)
Neptis haec Arriae illius, quae marito et solacium mortis et exemplum fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 1:3)
Cupis post longum tempus neptem tuam meque una videre.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 1:1)
Proxime cum in patria mea fui, venit ad me salutandum municipis mei filius praetextatus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 3:1)
Herennius Severus vir doctissimus magni aestimat in bibliotheca sua ponere imagines municipum tuorum Corneli Nepotis et Titi Cati petitque, si sunt istic, ut esse credibile est, exscribendas pingendasque delegem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 28 1:1)
est enim municeps Properti atque etiam inter maiores suos Propertium numerat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 15 1:5)
'Ex hoc' inquit 'aliquando municeps nostra cum marito se praecipitavit.'
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 2:2)
Quod factum ne mihi quidem, qui municeps, nisi proxime auditum est, non quia minus illo clarissimo Arriae facto, sed quia minor ipsa.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 5:1)
Suspicor enim tale nescio quid Robusto accidisse quale aliquando Metilio Crispo municipi meo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 2:3)
Quamvis et ipse sis continentissimus, et filiam tuam ita institueris ut decebat tuam filiam, Tutili neptem, cum tamen sit nuptura honestissimo viro Nonio Celeri, cui ratio civilium officiorum necessitatem quandam nitoris imponit, debet secundum condicionem mariti veste comitatu, quibus non quidem augetur dignitas, ornatur tamen et instruitur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 32 1:1)
Deliberas mecum quemadmodum pecunia, quam municipibus nostris in epulum obtulisti, post te quoque salva sit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 1:1)
reliquit heredes ex besse nepotem, ex tertia parte neptem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION