라틴어 문장 검색

'Adeo te tragoediae istae non satiant,' inquit Aper 'quo minus omissis orationum et causarum studiis omne tempus modo circa Medeam, ecce nunc circa Thyestem consumas, cum te tot amicorum causae, tot coloniarum et municipiorum clientelae in forum vocent, quibus vix suffeceris, etiam si non novum tibi ipse negotium importasses, Domitium et Catonem, id est nostras quoque historias et Romana nomina Graeculorum fabulis adgregares.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 3장 4:1)
advenae quoque et peregrini iam in municipiis et coloniis suis auditos, cum primum urbem attigerunt, requirunt ac velut adgnoscere concupiscunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 7장 4:3)
qualia cotidie antiquis oratoribus contingebant, cum tot pariter ac tam nobiles forum coartarent, cum clientelae quoque ac tribus et municipiorum etiam legationes ac pars Italiae periclitantibus adsisteret, cum in plerisque iudiciis crederet populus Romanus sua interesse quid iudicaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 4:2)
quod municipium in clientelam nostram venit, nisi quod aut vicinus populus aut domestica discordia agitat?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 2:2)
quidam, ut in licentia vetustatis, plures deo ortos pluresque gentis appellationes, Marsos Gambrivios Suebos Vandilios adfirmant, eaque vera et antiqua nomina.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 2장 4:1)
pars Sueborum et Isidi sacrificat:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 9장 2:1)
Nunc de Suebis dicendum est, quorum non una ut Chattorum Tencterorumve gens;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 1:1)
maiorem enim Germaniae partem obtinent, propriis adhuc nationibus nominibusque discreti, quamquam in commune Suebi vocentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 1:2)
in aliis gentibus seu cognatione aliqua Sueborum seu, quod saepius accidit, imitatione, rarum et intra iuventae spatium:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 3:1)
apud Suebos usque ad canitiem horrentes capilli retorquentur, ac saepe in ipso vertice religantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 3:2)
Vetustissimos nobilissimosque Sueborum Semnones memorant;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 39장 1:1)
centum pagis habitant, magnoque corpore efficitur ut se Sueborum caput credant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 39장 4:4)
Et haec quidem pars Sueborum in secretiora Germaniae porrigitur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 41장 1:1)
e quibus Marsigni et Buri sermone cultuque Suebos referunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 1:2)
ergo iam dextro Suebici maris litore Aestiorum gentes adluuntur, quibus ritus habitusque Sueborum, lingua Britannicae propior.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION