라틴어 문장 검색

asserit hic Samius post docta silentia lustri Pythagoras solidum princeps quod musica mundum temperet et certis concentum reddat ab astris, signaque zodiacus quae circulus axe supremo terna quater retinet proprio non currere motu, aequis inter se spatiis tamen esse locata fixaque signifero pariter quoque cernua ferri, praecipuumque etiam septem vaga sidera cantum hinc dare, perfectus numerus quod uterque habeatur, hoc numero adfirmans, hoc ordine cuncta rotari:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium26)
"nunc mea felix, nunc veneranda palus, cum te prope nosse tuumque immortale iubar vicina sede tueri concessum, semel auctor ego inventorque salutis Romuleae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.33)
sed ut inventor legis Volero, sic Laetorius collega eius auctor cum recentior tum acrior erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 621:2)
Archimedes is erat, unicus spectator caeli siderumque, mirabilior tamen inventor ac machinator bellicorum tormentorum operumque quibus quicquid hostes ingenti mole agerent ipse perlevi momento ludificaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 432:1)
se peritum et hostis et regionum brevi operae pretium facturum et, quibus artibus ad id locorum nostri et duces et exercitus capti forent, iis adversus inventorem usurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 296:1)
Quid scammoneae radix ad purgandum, quid aristolochia ad morsus serpentium possit, quae nomen ex inventore repperit, rem ipsam inventor ex somnio, video, quod satis est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 26:1)
"Quid scammoneae radix ad purgandum, quid aristolochia ad morsus serpentium - quae nomen ex inventore repperit, rem ipsam inventor ex somnio - video, quod satis est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION