라틴어 문장 검색

conquerenda condicio communis periculi, si ingeniis hominum criminosorum sit exposita vita innocentium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 4:9)
si vero meam salutem contra illius impetum in me crudelissimum defenderim, satis habeas nihil me etiam tecum de tui fratris iniuria conqueri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 8:3)
quas idcirco non commemoro, ne de miseriis meorum necessariorum conquerens homines quos nolo videar offendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 7 2:3)
his de rebus tantis tamque atrocibus neque satis me commode dicere neque satis graviter conqueri neque satis libere vociferari posse intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 4장 1:1)
Roscius fuerit, conquerantur de istorum scelere et iniuriis, orent ut et illius mortui famam et fili innocentis fortunas conservatas velit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 2:2)
Roscius in civitate ut de eo potissimum conqueramur - verum ego hoc quaero:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 2:4)
at si in causa pari discedere inferior videretur, tamen esset non mediocriter conquerendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 3:8)
cum commiserari, conqueri, et ex illius invidia deonerare aliquid et in te traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis religionem, poterisne eius orationis subire invidiam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 2:2)
Eicitur et Proselenos, Chrysis vapulat, totaque familia tristis inter se mussat quaeritque, quis dominae hilaritatem confuderit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:7)
Pecuniam etiam, qua tunc illi ampliore opus erat, ut aes alienum exsolveret contractum ex pulcherrimis causis, mussantibus magnis quibusdam et locupletibus amicis mutuatus ipse gratuitam dedi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 2:2)
Postea cum vicensimo valetudinis die balineo praepararer, mussantesque medicos repente vidissem, causam requisivi.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 5:1)
conquerar, an moneam mixtum fas omne nefasque?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:546)
Conquerar, an taceam?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 31)
Conquerar an sileam?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 13:7)
Amissa sociorum parte dolentes multaque conquesti terris adlabimur illis, quas procul hinc cernis (procul hinc, mihi crede, videnda insula, visa mihi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION