라틴어 문장 검색

postero die dispositis praesidiis cum in forum descendisset conversaque in eum plebs novitate rei ac miraculo esset, et Maeliani atque ipse dux eorum in se intentam vim tanti imperii cernerent, expertes consiliorum regni qui tumultus, quod bellum repens aut dictatoriam maiestatem aut Quinctium post octogesimum annum rectorem rei publicae quaesisset rogitarent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 155:1)
prensantesque veteranos stipendia cuiusque et volnera ac cicatrices numerabant, quid iam integri esset in corpore loci ad nova volnera accipienda, quid super sanguinis, quod dari pro re publica posset rogitantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 649:1)
Tullium nomine increpans rogitansque sicine pugnaturos milites spopondisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 146:1)
itaque adhibitis legatis ipse circuit saucios milites, inserens in tentoria caput, singulosque ut sese haberent rogitans curam eorum legatis tribunisque et praefectis demandabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 513:1)
multitudo pars procurrit in vias, pars in vestibulis stat, pars ex tectis fenestrisque prospectant et quid rei sit rogitant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 272:1)
qui mos ille, quae licentia Cretensium esset rogitantes, conloquia serendi cum hoste iniussuque praetorum miscendi eos agmini suo, conprehendi inicique catenas iusserunt Hippocrati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 397:1)
cum Africam novam provinciam extra sortem P. Scipioni destinari homines fama ferrent, et ipse nulla iam modica gloria contentus non ad gerendum modo bellum, sed ad finiendum diceret se consulem declaratum esse, neque aliter id fieri posse quam si ipse in Africam exercitum transportasset, et acturum se id per populum aperte ferret, si senatus adversaretur, - id consilium haudquaquam primoribus patrum cum placeret, ceteri per metum aut ambitionem mussarent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 589:1)
omnibus Graeciae civitatibus hanc pacem approbantibus soli Aetoli decretum decem legatorum clam mussantes carpebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 382:1)
Verbero, etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum Acheruns?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 229)
Placide ergo unum quidquid rogita, ut adquiescam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 296)
Rogita quod vis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 218)
adeunt, consistunt, copulantur dexteras, rogitant me ut valeam, quid agam, quid rerum geram.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 240)
neque occultum id haberi neque per metum mussari, quin participem pariter ego te et tu me ut facias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 16)
Rogitas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 524)
venio ad macellum, rogito pisces:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 82)

SEARCH

MENU NAVIGATION