라틴어 문장 검색

Quicquid autem eas leuauit, incipiendum est ab umidis, maximeque aqua mulsa decocta:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 4:4)
Sumenda deinde ieiuno potui mulsa aqua, cum qua uel hysopus cocta uel contrita capparis radix sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 3:3)
potui uero aqua mulsa, in qua hysopum aut ruta decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 4:5)
cum hac sorbile ouum, nuclei pinei ex melle, panis uel elota halica ex aqua mulsa;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 3:2)
potui deinde non solum pura aqua sed etiam mulsa egelida, aut si aestas est, etiam frigida, nisi quid obstat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 3:3)
Si uires desunt, adiuuandae sunt aqua mulsa.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 3:6)
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu siluestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones diuisa:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 2:1)
Vbi per haec consecuti sumus, ut iam ex inferiore parte spiritus transmittatur, offerre potui mulsum tepidum non multum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 3:7)
Si superius uitium est, aluus aqua mulsa duci debet, tunc deinde eadem infundi, quae supra comprehensa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 5:3)
Si uero teretes sunt, qui pueros maxime exercent, et eadem dari possunt et quaedam leuiora, ut contritum semen urticae aut brassicae aut cumini cum aqua, uel menta cum eadem uel absinthium decoctum uel hysopum ex aqua mulsa uel nasturcii semen cum aceto contritum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 24장 2:4)
tum deinde ea musto implenda est, coquendumque id, donec omnia, quae indita sunt, liquata in unitatem quandam coeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 6:2)
quidam, cum toto anno a uino, mulso, uenere sibi temperassent, securitatem totius uitae consecuti sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 2:2)
Item sertula Campana in mulso cocta, deinde contrita;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 2:2)
si iam durior, ante in mulso decocta;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 76:2)
Si hyoscyamum, feruens mulsum bibendum est, aut quodlibet lac, maxime tamen asininum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 22:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION