라틴어 문장 검색

omne igitur corpus mutabile est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 30:3)
at si esset corpus aliquod immortale, non esset omne mutabile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 30:4)
Ea autem forma civitatis mutabilis maxime est hanc ob causam, quod unius vitio praecipitata in perniciosissimam partem facillime decidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 66:2)
ea velim scribas ad me et quidem, quoniam mutabilia sunt, quam saepissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 11 10:5)
Xenophanes paulo etiam antiquior unum esse omnia, neque id esse mutabile, et id esse deum neque natum umquam et sempiternum, conglobata figura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 158:7)
"posita est mihi regia caelo, possidet alter aquas, alter inane chaos, sed si forte tibi non est mutabile pectus, statque semel iuncti rumpere vincla tori, hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권419)
Corripe lora manu, vel, si mutabile pectus est tibi, consiliis, non curribus utere nostris, dum potes et solidis etiamnunc sedibus adstas dumque male optatos nondum premis inscius axes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 12:18)
neque enim mutabile robur credere me fas est pectoris esse tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 139)
Hoc rerum in contextu Documentum Apparitiopolitanum requirit “ut ne in naturalibus opibus tractandis praevaleant coetuum oeconomicorum emolumenta, quae irrationabiliter vitae delent fontes”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 70:4)
148. Mirabilis est inventio et magnanimitas personarum et coetuum qui evertere limites ambitus valent, condicionum effectus mutantes malos atque discentes vitam suam moderari inter res confusas mutabilesque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 194:1)
Si amor cum veritate necessitudinem non instituit, affectionibus mutabilibus est obnoxius et temporis discrimen non aufert.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:7)
his genus humanum per dissona tempora duxit curriculis aevum mutabile, sic hebes inter primitias mersumque solo ceu quadrupes egit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2118)
non respicit ultra Loth noster, fragilis sed coniunx respicit, et quae fugerat inverso mutabilis ore revisit, atque inter patrias perstat durata favillas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1206)
Varium et mutabile semper femina.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:9)
Multa dies variisque labor mutabilis aevi rettulit in melius, multos alterna revisens lusit et in solido rursus Fortuna locavit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 15:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION