라틴어 문장 검색

Nasutus sis usque licet, sis denique nasus, Quantum noluerat ferre rogatus Atlans, Et possis ipsum tu deridere Latinum:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, II1)
sed nasus longior ille fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XCVI Calices Vatinii2)
nasusque ita locatus est ut quasi murus oculis interiectus esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 143:5)
Marcianus ad me scripsit me excusatum esse apud Appuleium a Laterense, Nasone, Laenate, Torquato, Strabone.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 17 1:5)
Otacilio Nasone utor familiarissime, ita prorsus ut illius ordinis nullo familiarius ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 33 1:2)
"omne vafer vitium ridenti Flaccus amico tangit et admissus circum praecordia ludit, callidus excusso populum suspendere naso:"
(페르시우스, 풍자, satire 190)
his populus ridet, multumque torosa iuventus ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.
(페르시우스, 풍자, satire 346)
Disce, sed ira cadat naso rugosaque sanna, dum veteres avias tibi de pulmone revello, non praetoris erat stultis dare tenvia rerum officia, atque usum rapidae permittere vitae;
(페르시우스, 풍자, satire 544)
et si adeo omnes ditescant orti peioribus, usque recusem curvus ob id minui senio aut cenare sine uncto et signum in vapida naso tetigisse lagoena.
(페르시우스, 풍자, satire 69)
Mihi anima in naso esse, stabam tanquam mortuus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:8)
Aesopus ibi stans, naris emunctae senex, Natura numquam verba cui potuit dare:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et rusticus.8)
Petit honores Iulius Naso;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 1:3)
'Veneri fidas sibi Naso ministras Dedicat, at nuper vile fuistis acer.'
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1117)
Hoc quoque conposui Paelignis natus aquosis, Ille ego nequitiae Naso poeta meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 11)
'servata Naso Corinna!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1314)

SEARCH

MENU NAVIGATION