라틴어 문장 검색

Et quia militum calonumque numerus magnus, civitatem cum iumentis introire prohibitus, affixus parietibus moenium, aedibusque continuis, pro loci humilitate fortiter decernebat, superaratque rabies imminentium ad usque horam diei nonam, subito pedites nostri trecenti, ex his qui prope ipsas stetere loricas, conferti in cuneum, desciverunt ad barbaros, eosque illi avide raptos, confestim (incertum quo consilio) trucidarunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 4:1)
Nam et in Sarmatas iuvenis equestris militans ferocem barbarum, capillis tentis raptum, ante pedes Galerii imperatoris adduxerat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 2장 2:1)
Dum uulpes aquilam pro rapta prole perungit Melle precum, predam reddere nescit auis.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et aquila 15:1)
Fabula nata sequi mores et pingere uitam, Tangit quod fugias quodue sequaris iter.
(ANONYMUS NEVELETI, [Qualiter Attici elegerunt sibi regem] 23:1)
Sunt mea que carpo, non nisi rapta uoras.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:20)
Viuere de rapto uitam rapit.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:23)
Silue claustra subit, cornu retinente moratur, Crure neci raptum cornua longa necant.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:8)
De aetate uero Pudentillae, de qua post ista satis confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam diceres nubsisse, de ea tibi paucis respondebo:
(아풀레이우스, 변명 87:1)
Pater eius natam sibi filiam more ceterorum professus est.
(아풀레이우스, 변명 87:3)
quae enim facilior res quam linguae rabies et uilitas morum, altera ex aliorum contemptu, altera ex sui nata?
(아풀레이우스, 플로리다 7:7)
"Spongia, cave in mari nata per fluvium transeas."
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:18)
"Vix effatum me statim familiares omnes nefarium exsecrati raptis cuiusquemodi telis insequuntur:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:47)
Tunc igitur procul dubio iam morti proximus, cum viderem canes et modo magnos et numera multos et ursis ac leonibus ad compugnandum idoneos in me convocatos exasperari, e re nata capto consilio, fugam desino ac me retrorsus celeri gradu rursum iri stabulum quo deverteramus recipio.
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:5)
"Tunc nos in ancipiti periculo constituti vel opprimendi nostri vel deserendi socii remedium e re nata validum eo volente comminiscimus:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:14)
"Tunc e re nata subtile consilium ego et iste Babulus tale comminiscimur:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION