라틴어 문장 검색

Nam et ferrum cum tactu sit frigidum, — ψυχρὸν δ’ ἕλε χαλκὸν ὀδοῦσιν, si tamen solem pertulerit, concalescit, et calor advena nativum frigus expellit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 2:2)
Quisquam picta colit Spartani frigora saxi Et matutinum portat ineptus Have, Cui licet exuviis nemoris rurisque beato Ante focum plenas explicuisse plagas Et piscem tremula salientem ducere saeta Flavaque de rubro promere mella cado?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LV2)
Amator ille tristium lacernarum Et baeticatus atque leucophaeatus, Qui coccinatos non putat viros esse Amethystinasque mulierum vocat vestes, Nativa laudet, habeat et licet semper Fuscos colores, galbinos habet mores.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCVI2)
Nunc sunt crura pilis et sunt tibi pectora saetis Horrida, sed mens est, Pannyche, volsa tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXVI5)
Quod tibi crura rigent saetis et pectora villis, Verba putas famae te, Charideme, dare?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LVI1)
In Tartesiacis domus est notissima terris, Qua dives placidum Corduba Baetin amat, Vellera nativo pallent ubi flava metallo Et linit Hesperium brattea viva pecus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI1)
Nec saeta longo quaerit in mari praedam, Sed a cubili lectuloque iactatam Spectatus alte lineam trahit piscis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX6)
horrere videns iam colla colubris fingitur enim pro saetis habere serpentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4191)
aut certe in armos horruit et erexit saetas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7112)
pecudum fulvis saetis renonibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3831)
Anaximandri autem opinio est nativos esse deos longis intervallis orientis occidentisque, eosque innumerabilis esse mundos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 25:6)
At vero quanta maris est pulchritudo, quae species universi, quae multitudo et varietas insularum, quae amoenitates orarum ac litorum, quot genera quamque disparia partim submersarum partim fluitantium et innantium beluarum partim ad saxa nativis testis inhaerentium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 100:1)
oculos autem natura nobis, ut equo aut leoni saetas, caudam, auris, ad motus animorum declarandos dedit, qua re in hac nostra actione secundum vocem vultus valet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 222:5)
Et simplicia verba partim nativa sunt partim reperta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 2:6)
Nativa ea, quae significata sunt sensu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION