라틴어 문장 검색

nempe ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae non dabit absumptis per longum viribus aevum naturaeque suum nutrimen deerit edaci, non feret illa famem desertaque deseret ignis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:7)
unum semper erit gignens atque unus ab uno ante chaos genitus numeroque et tempore liber, quis dixisse duos rem maiestate sub una regnantem propriamque sibi retroque perennem ausit, et unius naturae excindere vires?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 117)
debet etiam nota esse recte argumenta tractaturo vis et natura omnium rerum, et quid quaeque earum plerumque efficiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 109:1)
In rebus autem omnibus, de quarum vi ac natura quaeritur, quasque etiam citra complexum personarum ceterorumque ex quibus fit causa, per se intueri possumus, tria sine dubio rursus spectanda sunt, An sit, Quid sit, Quale sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 146:4)
Qua ratione constent caelestia, quae illis sit vis quaeve natura, sapiens scit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 26:3)
Licet omnes in hoc vires suas natura advocet, retro illi agere se non licet.
(세네카, 행복론, Liber VI 6:2)
Generosa res est respicientem non ad suas sed ad naturae suae vires conari, alta temptare et mente maiora concipere, quam quae etiam ingenti animo adornatis effici possunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 100:3)
cum ergo emissae sint ex minio per argenti vivi relictionem quas in se naturales habuerat virtutes, efficitur tenera natura et viribus inbecillis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장3)
facilius vero etiam in bestiis, quod is sensus a natura est datus, vis ipsius naturae perspici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 38:1)
Omnis enim Philosophiae difficultas in eo versari videtur, ut a Phaenomenis motuum investigemus vires Naturae, deinde ab his viribus demonstremus phaenomena reliqua.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:26)
In stomachi fundo torpet obitque calor, Victa fame natura fugit, uis arida fauces Obserat et solitum non sinat ire cibum.
(ANONYMUS NEVELETI, De uentre et membris 59:9)
Non igitur, quia vulgo dici solet (vexatum esse quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit, conservata est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 7:1)
NOMINA verbaque non positu fortuito, sed quadam vi et ratione naturae facta esse, P. Nigidius in Grammaticis Commentariis docet, rem sane in philosophiae disceptationibus celebrem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 2:1)
Id verbum significat nihil esse quicquam quod ex sese constet nec quod habeat vim propriam et naturam, sed omnia prorsum ad aliquid referri taliaque videri qualis sit eorum species dum videntur, qualiaque apud sensus nostros, quo pervenerunt, creantur, non apud sese, unde profecta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 8:2)
quercus autem in duas diducta partis, cum ille, quasi perfecto quod erat conixus, manus laxasset, cessante vi rediit in naturam manibusque eius retentis inclusisque stricta denuo et cohaesa, dilacerandum hominem feris praebuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVI 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION