라틴어 문장 검색

quippe illis arma tantum atque ordo militandi locusque in quo tenderent in castris est mutatus, quae tamen semel navata rei publicae opera et uno felici proelio recuperarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 83:2)
ipsa humilitas eorum, patres conscripti, quam isti obiciunt, maximo argumento est me neminem qui navatam operam rei publicae nostrae vellet aversatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 442:1)
cupere se illi populoque Romano operam navare ita ut nemo unus externus magis enixe adiuverit rem Romanam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 520:1)
praecipue qui superabant ex Cannensi exercitu milites illo, non alio duce credebant navata rei publicae opera finire se militiam ignominiosam posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 341:1)
et alii militares viri, prout a quoque navata opera erat, donati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 206:2)
nunc ad triumphum frequentandum deductos esse milites, qui egregiam navare operam rei publicae potuissent, possent etiam, si senatus, quod festinatione triumphi praetermissum esset, id restituere differendo triumpho vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 441:1)
et qui vicerant alacres, spolia caesorum hostium umeris gerentes, decora sua audivere, ex eo quod acciderat spem futuri praecipientes, et pedites aliena gloria accensi, praecipue qui Macedonum phalangis erant, sibi quoque et navandae regi operae et similem gloriam ex hoste pariendi occasionem optabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 672:1)
illos nihil quid futurum sit quaerere, ubi datum signum sit, tum militarem navare operam debere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 424:2)
Io, io te te, turanne, te te ego, qui imperitas Pseudolo, quaero, quoi ter trina triplicia, tribus modis tria gaudia, artibus tribus tris demeritas dem laetitias, de tribus fraude partas per malitiam et per dolum et fallaciam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 424)
Quid mercedis petasus hodie domino demeret?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 7198)
Nunc operam navare Boetii opera cognituris equidem volui, quantam navaverim, iudices videant benevoli.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION