라틴어 문장 검색

Et, post deliberationem, elevato capite, sententiavit dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 14:16)
"Nolite iudicare sine deliberatione, vel cum festinantia, vel ira."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 18:6)
Necesse est enim utmultos timeat quem multi timent;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 30:4)
et mutato centro necesse est mutari totum circulum, et sic horizon eorum non est unus, neque anguli sunt iidem nec eadem domorum dispositio.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 18:2)
ne quis praepropere raperetur studio vindictae, et ipsa deliberationis immaturitate puniret innoxium, aut poenam acerbaret irati:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:4)
et necesse esset jugiter esurire nos, jugiter epulari, aut deficiente alimentorum substantia deficere illico.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:4)
ex quo fimus necesse est qui plenus jam corruptionis descenderat, egeratur per illud ex transverso ostium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:19)
Nam si naturalis ordo ac mensura confunditur, tunc necesse est sequatur interitus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 2:11)
quae etsi non plena periculi, tamen vicina periculo est, et corruptela aliqua necesse est in totius succum se carnis infuderit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 3:6)
Cum autem commodis intervallata temporibus, convivia longa et noxia coeperint apparari, vel distributio sollemnium sportularum, anxia deliberatione tractatur, an exceptis his quibus debetur, peregrinum invitari conveniet, et si digesto plene consilio, id placuerit fieri, is adhibetur qui pro domibus excubat aurigarum, aut artem tesserariam profitetur, aut secretiora quaedam se nosse confingit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 14:1)
Quibus ita compositis, cum ad hoc destinati praedictum tempus operirentur, consilio in lenitudinem flexo, facinus impium ad deliberationem secundam differri praeceptum est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 6:1)
Qui confestim quasi pinnis elatus, ad comitatum principis advolavit, eumque ad suspiciones huius modi mollem et penetrabilem, ita acriter inflammavit, ut sine deliberatione ulla Africanus, et omnes letalis mensae participes, iuberentur rapi sublimes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 9:1)
Habita igitur deliberatione multiplici, id potissimum tractabatur, quo commento Silvanus gesta etiam tum imperatorem ignorare existimaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 21:1)
Post multa itaque per deliberationes ambiguas actitata, stetit fixa sententia, abiectisque disputationibus irritis, ad imperium placuit Iulianum assumere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 3:2)
et si hostilibus congredi sit necesse, fixo gradu consiste inter signiferos ipsos, audendi in tempore consideratus hortator, pugnantes accendens praeeundo cautissime, turbatosque subsidiis fulciens, modesteque increpans desides, verissimus testis adfuturus industriis et ignavis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION