라틴어 문장 검색

Fugientes tamen aliqui tela, incendiorumque magnitudinem, amnis vicini se commisere gurgitibus, peritia nandi ripas ulteriores occupare posse sperantes, quorum plerique summersi necati sunt, alii iaculis periere confixi, adeo ut abunde cruore diffuso, meatus fluminis spumaret immensi;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 15:1)
Amendatis procul Graiorum legatis, forsitan et necandis, rex ille longaevus non contentus Hellesponto, iunctis Grenici et Rhyndaci pontibus, Asiam cum numerosis populis pervasurus adveniet, suopte ingenio irritabilis et asperrimus, auctore et incensore Hadriani quondam Romani Principis successore;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 18:1)
Nec minores in civitate luctus aut mortes, sagittarum creberrima nube auras spissa multitudine obumbrante, tormentorumque machinis, quae direpta Singara possederant Persae, vulnera inferentibus plura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 8:1)
Affirmant etiam aliqui, terrarum halitu densiore crassatum aera, emittendis corporis spiraminibus resistentem, necare non nullos, qua causa animalia praeter homines cetera iugiter prona, Homero auctore, et experimentis deinceps multis, cum talis incesserit labes, ante novimus interire.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 6:1)
Stipatores tamen pauci dum ignis more inundantes conabantur arcere, aut vulnerati interierunt, aut ponderibus superruentium solis afflicti, sellaque regalis cum aureo pulvinari, nullo vetante, direpta est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 12:1)
Properantem Constantium Orienti ferre suppetias, turbando prope diem excursibus Persicis, ut perfugae concinentes exploratoribus indicabant, urebant Iuliani virtutes, quas per ora gentium diversarum fama celebrior effundebat, magnorum eius laborum factorumque vehens adoreas celsas, post Alamanniae quaedam regna prostrata, receptaque oppida Gallicana, ante direpta a barbaris et excisa, quos ipse fecit et vectigales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 1:1)
Notum est enim sub Maximiano Caesare vallo regis Persarum direpto, gregarium quendam post sacculum Parthicum (in quo erant margaritae) repertum, proiectis imperitia gemmis, abisse, pellis nitore solo contentum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 8:1)
Est enim Apis bos diversis genitalium notarum figuris expressus, maximeque omnium corniculantis lunae specie latere dextro insignis, qui cum post vivendi spatium praestitutum, sacro fonte immersus e vita abierit (nec enim ultra eum trahere licet aetatem, quam secreta librorum praescribit auctoritas mysticorum), necatur choragio pari, bos femina, quae ei inventa cum notis certis offertur, quo perempto alter cum publico quaeritur luctu, et si omnibus signis consummatus reperiri potuerit, ducitur Memphim, urbem praesentia frequenti numinis Aesculapii claram.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 7:5)
et loquitur monumentorum veterum concinens fides, septingenta voluminum milia, Ptolomaeis regibus vigiliis intentis composita, bello Alexandrino, dum diripitur civitas, sub dictatore Caesare conflagrasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 13:2)
Fertur autem quod post direptum hoc idem figmentum, incensa civitate, milites fanum scrutantes invenere foramen angustum, quo reserato, ut pretiosum aliquid invenirent, ex adyto quodam concluso a Chaldaeorum arcanis, labes primordialis exsiluit, quae insanabilium vi concepta morborum, eiusdem Veri Marcique Antonini temporibus, ab ipsis Persarum finibus ad usque Rhenum et Gallias, cuncta contagiis polluebat et mortibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 24:2)
Direptum aerarium est, urbes exinanitae, populatae provinciae:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 5:1)
Unde fumus angustius penetrans, ideoque spissior, quosdam vitalibus obstructis necavit, alios ignium afflatu semustos, prodire in perniciem coegit abruptam, et ita omnibus ferro incendioque consumptis, ad signa repedavit ocius miles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 30:3)
Numquam enim ab urbis ortu inveniri potest annalibus replicatis (ut arbitror), terrarum pars ulla nostrarum ab imperatore vel consule hosti concessa, sed ne ob recepta quidem quae direpta sunt, verum ob amplificata regna triumphales glorias fuisse delatas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 9:1)
Thracias et Pannonias diripiebant praedatorii globi Gothorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 5:6)
Relapsa enim aequorum cum minime speraretur, milia multa necavit hominum et submersit, recurrentiumque aestuum incitata vertigine, quaedam naves, postquam umentis substantiae consenuit tumor, pessum datae visae sunt, exanimataque naufragiis corpora supina iacebant aut prona.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION