라틴어 문장 검색

Accidunt autem, (ut opiniones aestimant inter quas Aristoteles aestuat et laborat), aut in cavernis minutis terrarum, quas Graece σύριγγασ appellamus, impulsu crebriore aquis undabundis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 11:1)
Augusto inter haec quiescenti per hiemem apud Sirmium, indicabant nuntii graves et crebri, permixtos Sarmatas et Quados, vicinitate et similitudine morum armaturaeque concordes, Pannonias Moesiarumque alteram cuneis incursare dispersis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 1:1)
Ubi vero per licentiam scandens in maius, ad funestas provinciarum clades erepsit et crebras, communitis aditibus Raeticis, tutelaque pervigili Galliarum securitate fundata, terrore nullo relicto post terga, venimus in Pannonias, si placuerit numini sempiterno, labentia firmaturi;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 27:1)
Inter quas id festinatum est maxime, ut captives restituerent omnes, quos rapuerant excursibus crebris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 19:2)
Erat autem idem Barbatio subagrestis, arrogantisque propositi, ea re multis exosus, quod et dum domesticos protectores sub Gallo regeret Caesare, proditor erat et perfidus, et post eius excessum, nobilioris militiae fastu elatus, in Iulianum itidem Caesarem paria confingebat, crebroque detestantibus bonis, sub Augusti patulis auribus multa garriebat et saeva.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 6:1)
Dumque intra muros maturanda perurgerentur, fumus micantesque ignes assidue a Tigride per Castra Maurorum et Sisara et collimitia reliqua, ad usque civitatem continui perlucebant, solito crebriores, erupisse hostium vastatorias manus superato flumine permonstrantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 9:1)
Et quoniam oculos, quasi umida et lucentia membra, eaedem appetunt volucres, palpebrarum libramentis mordicus insidentes, idem leones, cruciati diutius, aut fluminibus mersi sorbentur, ad quae remedii causa confugiunt, aut amissis oculis, quos unguibus crebro lacerantes effodiunt, immanius efferascunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 5:3)
Nec minores in civitate luctus aut mortes, sagittarum creberrima nube auras spissa multitudine obumbrante, tormentorumque machinis, quae direpta Singara possederant Persae, vulnera inferentibus plura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 8:1)
Dum apud Amidam hac partium destinatione pugnatur, Ursicinus maerens, quod ex alterius pendebat arbitrio, auctoritatis tune in regendo milite potioris, Sabinianum etiam tum sepulcris haerentem, crebro monebat, ut compositis velitaribus cunctis, per imos pedes montium occultis itineribus properarent, quo levium armorum auxilio, siqua fors iuvisset, stationibus interceptis, nocturnas hostium aggrederentur excubias, quae ingenti circumitu vallaverant muros, aut lacessitionibus crebris occuparent obsidioni fortiter adhaerentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 3장 1:1)
Et prima species luis pandemus appellatur, quae efficit in aridioribus locis agentes, caloribus crebris interpellari, secunda epidemus, quae tempore ingruens, acies hebetat luminum, et concitat periculosos umores, tertia loemodes, quae itidem temporaria est, sed volucri velocitate letabilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 7:1)
Primo igitur impetu, cum agmine cataphractorum fulgentium, rex ipse sublimior ceteris castrorum ambitum circumcursans, prope labra ipsa fossarum venit audentius, petitusque ballistarum ictibus crebris et sagittarum, densitate opertus armorum in modum testudinis contextorum, abscessit innoxius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 2:1)
Sagittarum enim nimbi crebrius volitantes, stantes confertius perforabant, partibusque post solis occasum aequa iactura digressis, appetente postridie luce, ardentius multo quam antea pugnabatur, hinc inde concinentibus tubis, nec minores strages utrubique visae sunt, ambobus obstinatissime colluctatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 6:2)
Et quamquam angustae calles difficiliorem aditum dabant ad muros, aptatique arietes aegre promovebantur, manualium saxorum, sagittarumque metu arcente, nec ballistae tamen cessavere nec scorpiones, illae tela torquentes, hi lapides crebros, qualique simul ardentes pice et bitumine illiti, quorum assiduitate per proclive labentium, machinae haerebant velut altis radicibus fixae, easque malleoli et faces iactae destinatius exurebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 10:1)
Iamque inde uti me creatum Caesarem pugnarum horrendis fragoribus obiecisti, potestate delata contentus, currentium ex voto prosperitatum, nuntiis crebris (ut apparitor fidus), tuas aures implevi, nihil usquam periculis meis assignans, cum documentis assiduis constet, diffusis permixtisque passim Germanis, in laboribus me semper visum omnium primum, in laborum refectione postremum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 6:1)
Unde solito saevius efferati nocte in unum collecti, palatium obsidere, Augustum Iulianum vocibus magnis appellantes et crebris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION