라틴어 문장 검색

Non agitur de vectigalibus neque de sociorum iniuriis:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장11)
Ista, quam tu describis, negotiatio est, non amicitia, quae ad commodum accedit, quae quid consecutura sit spectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 10:3)
Vectigalis isti crudelitas fuit eo magis quod omnes praeter istum misericordes sumus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 1:3)
aut non fuit bene- ficium, sed negotiatio.
(세네카, 행복론, Liber II 138:6)
Multum, ut ait Cleanthes, a beneficio distat negotiatio.
(세네카, 행복론, Liber VI 53:4)
Cum constet negotiatio eius ex empto et vendito, quare votum eius in unam partem trahis, cum lucrum ex utraque sit ?
(세네카, 행복론, Liber VI 191:1)
Praeterea omnes licet, qui in ista negotiatione sunt, damnes ;
(세네카, 행복론, Liber VI 191:2)
Cum bene cesserit negotiatio, multum militia rettulerit, eum indagati undique cibi coierint, non habebitis, ubi istos apparatus vestros conlocetis.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 68:10)
" Navigabo, nisi si quid inciderit " et " Praetor fiam, nisi si quid obstiterit " et " Negotiatio mihi respondebit, nisi si quid inter- venerit."
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 119:2)
Tolle spem hominibus, nemo uictus retemptabit arma, nemo infeliciter experta negotiatione alios appetet quaestus, nemo naufragus uiuet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.20)
Vectigalis isti fuit crudelitas eo magis quod omnes praeter istum misericordes sumus.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.5)
Publicos aeque publico iure foedatis, quos in hastario vectigales habetis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 4:2)
vectigalis libertas;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 8:5)
Nihilominus tamen primores, quorum intererat et scelus divulgare et populum vectigalem et famularem sibi a fide revocare, subreptum a discipulis iactitaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 22:1)
Porro, si et magi phantasmata edunt et iam defunctorum infamant animas, si pueros in eloquium oraculi elidunt, si multa miracula circulatoriis praestigiis ludunt, si et somnia immittunt habentes semel invitatorum angelorum et daemonum adsistentem sibi potestatem, per quos et caprae et mensae divinare consuerunt, quanto magis ea potestas de suo arbitrio et pro suo negotio studeat totis viribus operari quod alienae praestat negotiationi!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION