라틴어 문장 검색

Rursus harenosae fugiens nova moenia terrae ad sedes Erycis fidumque relatus Acesten sacrificat tumulumque sui genitoris honorat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 14:1)
infantia repit, infirmus titubat pueri gressusque animusque, sanguine praecalido fervet nervosa iuventa, mox stabilita venit maturi roboris aetas;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2116)
Haud aliter terras inter caelumque volabat, litus harenosum Libyae ventosque secabat materno veniens ab avo Cyllenia proles.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:12)
Sed ex eo medio quasi collis oriebatur, in immensum pertingens, uestitus oleastro ac murtetis aliisque generibus arborum, quae humi arido atque harenoso gignuntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 48장4)
Ager in medio harenosus, una specie;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장4)
hoc neque harenosum Libyae Iouis explicat antrum, aut sibi commissos fibra locuta deos, aut si quis motas cornicis senserit alas, umbraue quae magicis mortua prodit aquis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 125)
uidit harenosis Tatium proludere campis pictaque per flauas arma leuare iubas:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 411)
non enim de harenoso neque calculoso luto neque sabulone soluto sunt ducendi, quod, ex his generibus cum sint ducti, primum fiunt graves, deinde, cum ab imbribus in parietibus sparguntur, dilabuntur et dissolvuntur paleaeque in his non cohaerescunt propter asperitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장2)
Omnibus locis et regionibus non eadem genera terrae nec lapides nascuntur, sed nonnulla sunt terrena, alia sabulosa itemque glareosa, aliis locis harenosa, non minus materia, et omnino dissimili disparique genere in regionum varietatibus qualitates insunt in terra.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장15)
et si tofus erit aut saxum, in suo sibi canalis excidatur, sin autem terrenum aut harenosum erit, solum et parietes cum camara in specu struantur et ita perducatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장10)
litus arenosum libyae bene 'arenosum' addidit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2571)
At calculus harenosus et ante manifestus est, quoniam eo urina quoque redditur harenosa, et in ipsa curatione, quoniam inter subiectos digitos neque aeque renititur et insuper dilabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장86)
At calculus harenosus et ante manifestus est, quoniam eo urina quoque redditur harenosa, et in ipsa curatione, quoniam inter subiectos digitos neque aeque renititur et insuper dilabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION