라틴어 문장 검색

Neque desperari debet solida glutinatio vulneris, nisi ubi aut vehementer rupta cervix est, aut ex cancro multae magnaeque carunculae simulque nervosa aliqua exciderunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장37)
Reliqua curatio talis esse debet, qualis in inflammationibus et in is vulneribus, quae in nervosis locis sunt, adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장47)
aut radere, donec iam aliquid cruoris ostendatur, quae integri ossis nota est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장6)
siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, quod relinquatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장9)
deinde sive os sive cartilago rasa est, nitro bene trito respergendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장10)
siquidem id vel paulo diutius eodem ferramento adurendum, vel radendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장12)
Qui radit haec, audacter inprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid et maturius desinat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장13)
si post concoctionem ieiunus caput radit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 5장 2:4)
aut prius fouere, deinde radere, et iterum fouere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 8:3)
Medendi autem causa caput radendum, deinde posca fouendum est, in qua laurus aut ruta decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 4:1)
Si ne per haec quidem fuerit liberatus, caput radat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 7:1)
idque neruosum, multis etiam uenis per id discurrentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 4:5)
Stomachus uero, qui intestinorum principium est, neruosus:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 6:2)
At id, quod peruium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina neruosum, ab utraque parte huc atque illuc uolutum, magis tamen in sinisteriores inferioresque partes, contingit iecur atque uentriculum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 9:1)
Vesica autem in ipso sinu neruosa et duplex, ceruice plena atque carnosa, iungitur per uenas cum intestino eoque osse, quod pubi subest.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION