라틴어 문장 검색

Grimoaldus Beneventanorum dux in Luceria Winigisum comitem Spoletii, qui praesidio praeerat, adversa valitudine fatigatum obsedit et in deditionem accepit captumque honorifice habuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 802 158:1)
et Amoroz praefectus Caesaraugustae atque Oscae ministerium eius invasit et in castellis illius praesidia disposuit missaque ad imperatorem legatione sese cum omnibus, quae habebat, in deditionem illi venire velle promisit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 195:2)
subiectaque Venetia ac ducibus eius in deditionem acceptis eandem classem ad Dalmatiae litora vastanda misit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 199:2)
sed duabus expeditionibus ita sunt edomiti, ut tarda eis deditio et pacis impetratio videretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 816 236:2)
Imperator per Ratumagum et per Ambianos et Camaracum Aquasgrani ad hibernandum reversus, cum Heristallium venisset, obvios habuit legatos Sigonis ducis Beneventanorum dona deferentes eumque de nece Grimoldi ducis antecessoris sui excusantes.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 818 249:5)
Sed antequam illi fuissent profecti, venerunt legati *Paschalis pontificis, Iohannes episcopus Silvae-candidae et Benedictus archidiaconus sanctae sedis apostolicae, rogantes imperatorem, ut illam infamiam a pontifice auferret, qua ille in memoratorum hominum necem consensisse credebatur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 290:4)
Si nece dignetur murem leo, nonne leoni Dedecus et muri ceperit esse decus?
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:8)
Hic timor, hec pietas cum nece sera uenit.
(ANONYMUS NEVELETI, De miluo egrotante 21:8)
palato Dulcia uina bibens, fel necis acre bibis.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:25)
Si negat ala tibi uentoso uicta flabello, Aut nece uinceris, aut semiuiua iaces.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:26)
Pane meo pinguis michi da pinguedinis usum, Dampnis penso necem, digna perire peri.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et mustela 42:15)
Ecce necis penam pastori culpa propinat, Clauditur in mediis et datur esca feris.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:19)
Silue claustra subit, cornu retinente moratur, Crure neci raptum cornua longa necant.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:8)
Non nece, sed meriti iure quiescit homo.
(ANONYMUS NEVELETI, De institore et asino 61:5)
Michi uestra necem clemencia demat.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION