라틴어 문장 검색

Quamobrem postea, cum proelio victus in ultima regni refugisset et mori decrevisset, venena violentissima festinandae necis causa frustra expertus, suo se ipse gladio transegit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVI 6:1)
qui necem etiam fratris sui Clarentiae ducis procurasset;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:7)
Hoc vero factum est sub idem tempus quo fama illa sparsa est quod rex constituerat Edwardum Plantagenistam, tum in turri detentum, neci tradere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 3:2)
Hoc eo spectabat, partim ut rex illa quam apud populum subierat invidia exoneraretur de nece clandestina Edwardi, sed praecipue ut omnibus liquido detegerentur eorum quae in Hibernia acta sunt levitas et impostura, quodque revera Plantagenista quem colebant idolum et res fictitia tantummodo esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 7:2)
Quod vero ad tempus detentionis suae in turre, et modum fratris suis necis atque emissionis suae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:16)
Quatuor tantum erant testes qui ex notitia propria de nece ducis Eboraci affirmare poterant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:9)
Hos duos in turre incarcerari iussit rex, et stricte examinari de nece principum illorum innocentium.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:13)
Verum Deus omnipotens omniaque disponens, qui leonum ora obturavit parvumque Ioam conservavit a tyrannide Athaliae cum regis liberos neci mandasset, atque etiam Isaacum liberavit in ipso temporis ariticulo in quo manus ad eum iugulandum extensa est, fratrem iuniorem conservavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:11)
Satis sit memorasse me matrem eo tempore in vivis habuisse, reginam illam quidem, quaeque indies mandatum a tyranno de nece filiorum expectaverat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:14)
Ita ut quivis animi compos facile perspicere posset Henrici isti, se dicenti regem Angliae, non opus fuisse tantas pecuniarum largitiones et impensas profundere, neque tam indefesso labore et sollicitudine necem meam et ruinam moliri, si eiusmodi ficta persona fuissem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:23)
Edwardi Secundi regis Angliae uxor operam praebuit praecipuam in mariti sui de regno deturbatione et nece.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 6:5)
Id nam spectantes, raptores te prope stantes, Vt iam desperent, dum sic portabere, cedent".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:12)
Nulla fides hosti tibi sit, qui talia nosti, Prorsus et hostilis tibi sit persuasio uilis, Fraude necis dirae ne sic uideare perire!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:20)
Non tamen, oblato necis huius tempore grato, Huic fore parcendum ratus est lupus, hunc sed edendum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:15)
Qui indicavit ei omnia, quae ei acciderant, quantum Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION