라틴어 문장 검색

vertice luxuriat toto crinalis harundo, quam neque fas Zephyris frangi nec sole perustam aestivo candore mori;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:105)
praesagus obibat cuncta nitor risitque tuo natura sereno.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:103)
ventura potestas claruit Ascanio, subita cum luce comarum innocuus flagraret apex Phrygioque volutus vertice fatalis redimiret tempora candor.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:107)
implet Thessaliam ferri nitor antraque docti cornipedis, teneroque amnis reptatus Achilli et nemus Oetaeum radiat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:97)
ast ego frenabam geminos, quibus altior ires, electi candoris equos et numinis arcum iam molita tui, per quem radiante decorus ingrederere toga, pugnae monumenta dicabam defensam titulo Libyam testata perenni.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:160)
"Nunc mihi Tydiden attollant carmina vatum, quod iuncto fidens Ithaco patefacta Dolonis indicio dapibusque simul religataque somno Thracia sopiti penetraverit agmina Rhesi Graiaque rettulerit captos ad castra iugales, quorum, si qua fides augentibus omnia Musis, impetus excessit Zephyros candorque pruinas.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:205)
iam tum conspicuus, iam tum venerabilis ibas spondebatque ducem celsi nitor igneus oris membrorumque modus, qualem nec carmina fingunt semideis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:28)
titulumne levem parvique nitoris credimus, Augusti quo se decorare fatentur, sub iuga quo gentes captivis regibus egi?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:139)
par nitor intactis nivibus;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:148)
Tritici genera complura cognovimus, verum ex iis maxime sciendum est, quod robus dicitur, quoniam et pondere et nitore praestat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 1:3)
Nec nos tamquam optabilis agricolis fallat siligo, nam hoc tritici vitium est et, quamvis candore praestet, pondere tamen vincitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 13:3)
Alterum quoque genus hordei est, quod alii distichum, Galaticum nonnulli vocant, ponderis et candoris eximii, adeo ut tritico mixtum egregia cibaria familiae praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 16:1)
Inter quae patre favente Libero fetis palmitibus vel generis albi vel flaventis ac rutili vel purpureo nitore micantis,undique versicoloribus pomis gravidus collucet Autumnus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 3:3)
si candor lanae maxime placet, nunquam nisi candidissimos mares legeris:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 5:8)
atque etiam conspicuae propter insigne candoris ab accipitribus et aquilis saepius abripiuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 7:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION