라틴어 문장 검색

aut, si maiestas animae est, ostendite quid sit quod lapsam Christique inopem nova gratia inundat, Spiritus et Sanctus baptismate iustificatam nobilitat, famulaeque decus, quod defuit, addit, quod quia praestatur meritis mentisque negatur, absurde fertur Deus aut pars esse Dei, quae divinum summumque bonum de fonte perenni nunc bibit obsequio, nunc culpa aut crimine perdit, et modo supplicium recipit, modo libera calcat, miraris peccare animam, quae carne coactam sortita est habitare domum, cum peccet et ipse angelus, hospitium qui nescit adire caducum cratis tabifluae?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3293)
quos fabula manes nobilitat, noster populus veneratus adorat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권70)
"generosa Christi secta nobilitat viros."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.144)
canitiem multo deformat pulvere et ambas ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 34:8)
Terris agitare vel undis Troianos potuisti, infandum adcendere bellum, deformare domum et luctu miscere hymenaeos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:9)
continuo est aegris alius color, horrida vultum deformat macies, tum corpora luce carentum exportant tectis et tristia funera ducunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:2)
scio quosdam inani diligentia per minutissimas ista partes secuisse, et esse aliquid minus simile, ut simia homini et marmora deformata prima manu, aliquid plus, ut illud, Non ovum tam simile ovo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 250:1)
Non enim flosculos, sicut prior, sed iam decimum aetatis ingressus annum, certos ac deformatos fructus ostenderat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 11:2)
Qui sunt, qui Italiam deformarunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 185:7)
facit enim ediscendi negligentiam haec ipsa fiducia et lacerat ac deformat orationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 265:2)
ut monilibus et margaritis ac veste longa, quae sunt ornamenta feminarum, deformentur viri, nec habitus triumphalis, quo excogitari potest augustius, feminas deceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 4:1)
Si ad impetrandum nihil causae haberem praeter miserandam fortunam, quod paulo ante rex genere fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops alienas opes expecto, tamen erat maiestatis populi Romani prohibere iniuriam neque pati cuiusquam regnum per scelus crescere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장11)
Servavi patrem meum et ad summam provexi dignitatem et principem urbis suae feci nec tantum rebus a me gestis nobilitavi, sed ipsi quoque gerendarum in- gentem ac facilem nec tutam minus quam gloriosam dedi materiam ;
(세네카, 행복론, Liber III 135:1)
Hanc voluptatem aequalem, intrepidam, numquam sensuram sui taedium percipit hic, quem deformamus cum maxime, ut ita dicam, divini iuris atque humani peritus.
(세네카, 행복론, Liber VII 13:1)
Idem Brutus ait C. Caesarem Mytilenas praetervectum, quia non sustineret videre deformatum virum.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 59:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION