라틴어 문장 검색

Septima autem fere hebdomade, id est nono et quadragesimo die, totus, inquit, homo in utero absolvitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 8:4)
Multa opinio est, eaque iam pro vero recepta, postquam mulieris uterum semen conceperit, gigni hominem septimo rarenter, numquam octavo, saepe nono, saepius numero decimo mense, eumque esse hominum gignendi summum finem:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 2:2)
- Pol nono quoque etiam septimo atque octavo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 4:5)
Nam 'Parca,' inquit, inmutata una littera, a partu nominata, item 'Nona' et ' Decima' a partus tempestivi tempore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 10:1)
'Nona,' 'Decuma, 'Morta, et versum hunc Livii, antiquissimi poetae, ponit ex ̓Οδυσσείαͺ:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 11:3)
Hippocrates autem in eo libro de quo supra scripsi, cum et numerum dierum quibus conceptum in utero coagulum conformatur, et tempus ipsius partionis nono aut decimo mense definisset neque id tamen semper eadem esse fini dixisset, sed alias ocius fieri, alias serius, hisce ad postremum verbis usus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 20:1)
Itaque M. Cicero in libro Epistularum nono Ad Atticum, Maiores, inquit, nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 7:1)
Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habeantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 1:1)
et cur diem quoque quartum ante Kalendas vel Nonas vel Idus quasi religiosum plerique vitent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 1:2)
VERRIUS FLACCUS, in quarto De Verborum Significatu, dies qui sunt postridie Kalendas, Nonas, Idus, quos vulgus imperite nefastos dicit, propter hanc causam dictos habitosque atros esse scribit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 2:1)
compluresque alii senatores recordari sese dixerunt, quotiens belli gerendi gratia res divina postridie Kalendas, Nonas, Idus a magistratu populi Romani facta esset, eius belli proximo deinceps proelio rem publicam male gestam esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 3:3)
Ante diem quoque quartum Kalendas vel Nonas vel Idus tamquam inominalem diem plerique vitant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 4:1)
nos super ea re scriptum invenimus, nisi quod Q. Claudius Annaliun quinto cladem illam pugnae Cannensis vastissimam factam dicit ante diem quartum Nonas Sextiles.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 6:1)
Dienoni praetor dicit, non die nono.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 4:5)
Scripta haec historiast in libro Valerii Maximi Factorum et Dictorum Memorabilium nono.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VII 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION