라틴어 문장 검색

At contra sapientium remissae voluptates et modestae ac paene languidae sunt compressaeque et vix notabiles, ut quae neque accersitae veniant nec, quamvis per se accesserint, in honore sint neque ullo gaudio percipientium exceptae ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 59:1)
In nullo enim hoc fiebat notabilius.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 2:1)
adeo quicquid insolitum est etiam in turba notabile est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 9:8)
igitur nunc in ista non modo personarum sed etiam ordinum partiumque laetitia Transalpino tuo latere conducibilius visum, quippe cum hoc ipso tempore, quo haec mihi exarabantur, vix per omnia theatra macella, praetoria fora, templa gymnasia Thalassio Fescenninus explicaretur, atque etiam nunc e contrario studia sileant negotia quiescant iudicia conticescant, differantur legationes vacet ambitus et inter scurrilitates histrionicas totus actionum seriarum status peregrinetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 10:3)
atque in hunc modum scientia pompa proprietas linguae Latinae iudiciis otiosorum maximo spretui est, quorum scurrilitati neglegentia comes hoc volens tantum legere, quod carpat, sic non utitur litteris quod abutitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Placido suo Salutem. 2:3)
praecipue gloriam nobis parvam ab historia petere 2 fixum, quia per homines clericalis officii temerarie nostra iactanter aliena, praeterita infructuose praesentia semiplene, turpiter falsa periculose vera dicuntur, est enim huiusmodi thema [vel opus], 3 in quo bonorum si facias mentionem, modica gratia paratur, si notabilium, maxuma offensa, sic se illi 4 protinus dictioni color odorque satiricus admiscet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 5:1)
1 Quodsi nobis omnis impudicitia exsecranda est, cur liceat audire quod loqui non licet, cum etiam scurrilitatem et omne vanum verbum iudicatum a deo sciamus?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 2:6)
inter censores M. Livium et Claudium Neronem notabilis discordia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha20)
Hoc denique notabile est et plus quam notabile, quod helimosina est sumum bonum in homine.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION