라틴어 문장 검색

mirum et uel praecipue notabile inter haec fuerit nihil eum patientius quam maledicta et conuicia hominum tulisse, neque in ullos leniorem quam qui se dictis aut carminibus lacessissent extitisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 1:5)
sermonis tamen nec inelegantis, dictorum interdum etiam notabilium:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 20장 1:5)
Notabile erat iugum adstrictum compluribus nodis in semetipsos inplicatis et celantibus nexus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 16:1)
quae tamenetsi uno non est contenta Catullo, rara verecundae furta feremus erae, ne nimium simus stultorum more molesti:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b22)
Saepe uerecundum laudasti rexque paterqueaudisti coram nec uerbo parcius absens;
(호라티우스의 첫번째 편지, 0725)
Vestis nec satis munda nec sordida et nulla diversitate notabilis, ne ad te obvia praetereuntium turba consistat et digito demonstreris.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:20)
Cultus ipse provinciae morem sequens nec munditiis nec sordibus notabilis erat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:8)
Hoc solum proferam, quod verecundae matronae et Christianae satis est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:4)
Saltim alvi te et vesicae cogat necessitas, ut exeas foras, ut deseras in hac re, cum quo licentius quam cum germano, multo verecundius egisti cum marito.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:31)
conspicuus longe cunctisque notabilis intrat balnea nec dubie custodem vitis et horti provocat a domina factus spado, dormiat ille cum domina, sed tu iam durum, Postume, iamque tondendum eunucho Bromium committere noli.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI203)
Senatores ingredientes curiam quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio isthaec vellet mirabantur, et ut non parvae rei prodigium illam verecundi sexus inpudicam insaniam pavescebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 23:1)
In consulatu Vatinii, quem paucis diebus gessit, notabilis Ciceronis urbanitas circumferebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 5:1)
Saxo in expeditione percussum ac notabili cicatrice in fronte deformem, nimium tamen sua opera iactantem, sic leniter castigavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 7:1)
Verecunde enim interrogasti, uter eorum praestantior, quandoquidem necessario is plurimum conlaturus sit qui ipse plurimum praestat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 3:3)
Verumne ita sentis, Vetti, ut philosophia conviviis intersit, et non tamquam censoria quaedam et plus nimio verecunda materfamilias penetralibus suis contineatur, nec misceat se Libero, cui etiam tumultus familiares sunt, cum ipsa huius sit verecundiae ut strepitum non modo verborum sed ne cogitationum quidem in sacrarium suae quietis admittat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION