라틴어 문장 검색

haec igitur ad intuitum relata diuinum necessaria fiunt per condicionem diuinae notionis, per se uero considerata ab absoluta naturae suae libertate non desinunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:7)
Haec enim scientiae uis praesentaria notione cuncta complectens rebus modum omnibus ipsa constituit, nihil uero posterioribus debet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:20)
Tiberius dilata notione de iure flaminis decretas ob tribuniciam Drusi potestatem caerimonias temperavit, nominatim arguens insolentiam sententiae aureasque litteras contra patrium morem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 59장2)
igitur tunc quoque notioni quindecimvirum is liber subicitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 12장6)
dein revolutus ad vitia seu vitiorum imitatione inter paucos familiarium Neroni adsumptus est, elegantiae arbiter, dum nihil amoenum et molle adfluentia putat, nisi quod ei Petronius adprobavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 18장6)
in aliis gentibus seu cognatione aliqua Sueborum seu, quod saepius accidit, imitatione, rarum et intra iuventae spatium:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 3:1)
si quid ardoris ac ferociae miles habuit, popinis et comissationibus et principis imitatione deteritur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장17)
Et si dicatur quod pice adhuc et alie aves locuntur, dicimus quod falsum est, quia talis actus locutio non est, sed quedam imitatio soni nostre vocis;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 14:2)
Unde si expresse dicenti ‘pica’ resonaret etiam ‘pica’, non esset hec nisi representatio vel imitatio soni illius qui prius dixisset.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 14:4)
Multoque ita vixisti tempore, ut imitatione vestri et conversatione multarum gauderemus Romam factam Hierosolymam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 8:3)
Inde in aciem profectus, victos, ne quid a rustici operis imitatione cessaret, more pecudum sub iugum misit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 13:2)
quod etiam ipsum de Graecorum imitatione faciebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 14:2)
Liber et alma Ceres pro sole ac luna, non hoc in alterius poetae imitationem posuit, ita dici audiens, cur tamen diceretur ignorans?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 3:2)
Maxime, inquit, praedicarem, quanta de Graecis cautus et tamquam aliud agens modo artifici dissimulatione modo professa imitatione transtulerit, ni me maior ammiratio de astrologia totaque philosophia teneret, quam parcus et sobrius operi suo nusquam reprehendendus aspersit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 18:2)
Nam et tempestas mira imitatione descripta est (versus utriusque qui volet conferat), ut Venus in Nausicaae locum Alcinoi filiae succesit, ipsa autem Dido refert speciem regis Alcinoi convivium celebrantis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION