라틴어 문장 검색

at consueta domi catulorum blanda propago discutere et corpus de terra corripere instant, [iactant crura tamen subito vocisque repente mittunt et crebro redducunt naribus auras ut vestigia si teneant inventa ferarum expergefactique secuntur inania saepe] proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:9)
aut genus humanum iam tum foret omne peremptum nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 35:5)
Consivium a conserendo, id est a propagine generis humani quae Iano auctore conseritur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 16:5)
sed Ianuarius Sextilis December, quibus Caesar binos dies addidit, licet tricenos singulos habere post Caesarem coeperint, quintanas tamen habent Nonas, et ab Idibus illis sequentes Kalendae in undevicesimum revertuntur, quia Caesar quos addidit dies neque ante Nonas neque ante Idus inserere voluit, ne Nonarum aut Iduum religionem, quae stato erat die, novella conperendinatione corrumperet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 8:2)
Visne igitur (quoniam sol paululum a meridie iam devexus videtur, nequedum satis ab his novellis arboribus omnis hic locus opacatur) descendatur ad Lirim, eaque quae restant in illis alnorum umbraculis persequamur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 8:4)
Quam prior adfatur Pompeii ignava propago:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:41)
si de arbore dicas, producitur 'pro', ut flexos propaginis arcus exspectant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2313)
sane Umbros Gallorum veterum propaginem esse Marcus Antonius refert:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7533)
sit Romana potens itala virtute propago hoc videtur dicere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8271)
et dictum est ex affectu utentis, sicut "inutile ferrum cingitur". in hoc autem maximum nefas est quod ait 'vites novellas', quia vetulae et cum utilitate inciduntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 112)
sed hoc graecum est το` ἀμύγδαλον και` τα` ἀμύγδαλα. et 'plu- rima', sicut "plurima cervix" et "qui plurimus urbi im- minet". silvis quidam pro arboribus accipiunt, ut "poma- que et Alcinoi silvae" et alibi "silvarumque aliae pres- sos propaginis arcus".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1875)
silvarumque aliae pressos p. a. e. propago praecipue vitibus congruit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 261)
"ut quisquam illum rudem sanguinem novelli et vixdum hominis caedat, fundat, exhauriat?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:3)
itaque et vivere vitem et mori dicimus arboremque et novellam et vetulam et vigere et 'senescere'. ex quo non est alienum, ut animantibus, sic illis et apta quaedam ad naturam putare et aliena earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circumcidat, amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat, eo possint ire, ut ipsae vites, si loqui possint, ita se tractandas tuendasque esse fateantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 53:2)
malleoli plantae sarmenta viviradices propagines nonne efficiunt ut quemvis cum admiratione delectent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 67:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION