라틴어 문장 검색

pulsum solito quem gramine vietor iussit ab erepta longe mugire iuvenca, cum profugo placuere tori cervixque recepto sanguine magna redit fractaeque in pectora quercus, bella cupit pastusque et capta armenta reposcit iam pede, iam cornu melior - pavet ipse reversum victor, et attoniti vix agnovere magistri - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권119)
Sed quoniam edidimus antiquissimis Iudaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt, profitentibus nobis quoque, fortasse an hoc nomine de statu eius retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus neque de solemnitatibus dierum neque de ipso signaculo corporis neque de consortio nominis cum Iudaeis agimus, quod utique oporteret si eidem deo manciparemur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 1:1)
haec ueniat, Natalis, auis prolemque ministret, ludat et ante tuos turba nouella pedes.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 214)
Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, novella haec Romanis oppida ademit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 417:1)
et L. Gavillii Novelli, Aquileienses, cum commeatu venientes, ignari prope in capta castra ab Histris inciderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 45:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION