라틴어 문장 검색

nam et geminatio verborum habet vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:3)
quid vos eloquii canam Latini, Arpinas, Patavine, Mantuane, et te, comica qui doces, Terenti, et te, tempore qui satus severo Graios, Plaute, sales lepore transis, et te multimoda satis verendum scriptorum numerositate, Varro, et te, qui brevitate, Crispe, polles, et qui pro ingenio fluente nulli, Corneli Tacite, es tacendus ori, et te Massiliensium per hortos sacri stipitis, Arbiter, colonum Hellespontiaco parem Priapi, et te carmina per libidinosa notum, Naso tener, Tomosque missum, quondam Caesareae nimis puellae ficto nomine subditum Corinnae?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium37)
Lepores duo qui insequitur, is neutrum capit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M3)
quom mi illa dicet mi animule, mi Olympio, mea vita, mea mellilla, mea festivitas, sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea, sine amabo ted amari, meus festus dies, meus pullus passer, mea columba, mi lepus, quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer, quasi mus, in medio pariete versabere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 151)
Nugatur sciens, nam ecastor nunc Bacchae nullae ludunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 442)
Non mihi nugari potes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 461)
nugare in re capitali mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2190)
Qui, malum, ego nugor, si tibi quod me rogas respondeo?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2192)
quid hic nugamini?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1113)
Surge, ne nugare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 1122)
ubi quid credideris, citius extemplo a foro fugiunt quam ex porta ludis cum emissust lepus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 327)
nugari nugatori postulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2267)
Apud eius vero basim canis parvo intervallo insequens leporem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장14)
Mihi quoque edepol, quom hic nugatur, contra nugari lubet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 292)

SEARCH

MENU NAVIGATION