라틴어 문장 검색

quaero enim a vobis, num ullam cogitationem habuisse videantur ii, qui hanc rein publicam tam praeclare fundatam nobis reliquerunt, aut argenti ad avaritiam aut amoenitatum ad delectationem aut supellectilis ad delicias aut epularum ad voluptates?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 1:3)
Num igitur aut, quae tempestas inpendeat, vates melius coniciet quam gubernator aut morbi naturam acutius quam medicus aut belli administrationem prudentius quam inperator coniectura adsequetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 17:4)
Num igitur si qui fundus inspiciendus aut si mandandum aliquid procuratori de agri cultura aut imperandum vilico est, Magonis Karthaginiensis sunt libri perdiscendi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 249:3)
num igitur eum postea censes anxio animo aut sollicito fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 71:9)
num potui magis in arcem illius causae invadere aut magis oblivisci temporum meorum, meminisse actionum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 9:2)
numne animarum oculis denso vegetamine guttae volvuntur teretes aut palpebralibus extra horrescunt saetis, ciliove umbrante teguntur?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1225)
Si autem, inquit, is, qui tibi tanta taliaque dona ueraciter aduentura praedixerit, etiam consilium tibi tuae salutis ac uitae melius atque utilius, quam aliquis de tuis parentibus aut cognatis umquam audiuit, ostendere potuerit, num ei obtemperare, et monita eius salutaria suscipere consentis?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 2:12)
num igitur idcirco in urbe esse rationem cogitationem mentem putas, aut, quoniam non sit, num idcirco existimas formicam anteponendam esse huic pulcherrumae urbi, quod in urbe sensus sit nullus, in formica non modo sensus sed etiam mens ratio memoria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 21:7)
num tu quae tenuit dives Achaemenes aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes permutare velis crine Licymniae plenas aut Arabum domos, cum flagrantia detorquet ad oscula cervicem aut facili saevitia negat quae poscente magis gaudeat eripi, interdum rapere occupet?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 125)
Praecipuum autem eorum flagellum erat forisfacturae exactae super leges poenales, in quibus processibus nilli pepercerunt neque eminentioris ordinis neque inferioris, neque distinguendo num lex possibilis fuerit an impossibilis, in usu aut obsoleta, sed statuta omnia tam antiqua quam nova tanquam rastris percurrendo, etsi complura ex illis magis in terrorem condita esset quam ut summo iure ageretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 20:2)
aut si ad Lausum referas 'minacis', num audacis et fortis?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8175)
Num quid est iniquius homine, qui eum odit, a quo in turba calcatus aut respersus aut, quo nollet, impulsus est ?
(세네카, 행복론, Liber VI 40:2)
Num quid ergo in his rebus est, quod provisione aut permotione mentis magis quam natura ipsa sentiamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 12:3)
num quid ergo in his rebus est, quod provisione aut permotione mentis magis quam natura ipsa sentiamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 12:3)
num hic sophistes (sic enim appellabantur ii qui ostentationis aut quaestus causa philosophantur)?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 98:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION